27 octobre 2009

Iterumne Ovidius exsulaturus ?

Iterumne Ovidius exsulaturus ?           His diebus ingens in scholis Gallicis a Catholicis rectis excitatur procella, cujus causa est quod ultimae classi secundariae (quae ad diploma  ‘baccae-laureae’ ducit) indictum est  studium clarissimi operis poëtae Latini Ovidii c.t. Ars Amatoria’ vel ‘De Arte Amandi’, in quod omnibus linguae Latinae discipulis necessario incumbendum est. Statim reclamatio vehemens a nonnullis sacerdotibus  orta est  et petitio quaedam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:51 - Commentaires [2] - Permalien [#]

19 octobre 2009

In nomine Patris et Filii

In nomine Patris et Filii His diebus fere cottidie ab actis diurnis  passim accipimus hunc vel illum praesidem Rei Publicae cujusdam mox electurum, qui in suum locum succedat, unum ex filiis suis, quasi, ut in monarchiis, jus quoddam hereditarium institutum esset. Hoc jampridem in Congo evenit, cum, Laurentio Desiderato Kabila interfecto, praeses electus est ejus filius Josephus. Item In Corea Septentrionali, post obitum Kim Il-sung, mox in ejus locum successit ejus filius Kim Jung-il. Nuper quidem in Gabone, Africa civitate,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:40 - Commentaires [2] - Permalien [#]
12 octobre 2009

De Praemio Pacis Nobeliano

Baraco Obamae tributum est Praemium Pacis Nobelianum hornotinum. Quod valde  mirati sunt plurimi homines, —quamvis contenti plerique se dicerent—, et imprimis Praeses ipse, qui ilico confessus est se minime hoc honore dignum sibi videri . Etenim primum hominum memoria hoc praemium alicui tribuitur, qui adhuc nihil re vera egit ad pacem pertinens. Multas quidem orationes habuit, multa verba protulit, sed  ad effectum nihil adduxit.  Novem mensibus postquam rerum potitus est, in Mesopotamia rerum status idem manet, et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 10:25 - Commentaires [2] - Permalien [#]
05 octobre 2009

DE SEXV NATATRICIS

  Abhinc aliquot mensibus res maxime singularis evenit quae acta diurna totius terrarum orbis occupavit. Disputabatur enim, non de sexu angelorum, ut olim, sed de sexu natatricis cujusdam, nomine Caster Semenya, ex Africa Meridionali orta, quae principatum mundanum natationis consecuta erat.  Nam in dubium nonnullis venerat utrum femina esset  an vir. Quid ? inquietis. Quomodo de sexu alicujus hominis, maxime fere nudi, ut natatores esse solent, dubitari potest ? Praeterea nonne ab athletis peti... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 14:25 - Commentaires [1] - Permalien [#]