Iterumne Ovidius exsulaturus ?

          His diebus ingens in scholis Gallicis a Catholicis rectis excitatur procella, cujus causa est quod ultimae classi secundariae (quae ad diploma  ‘baccae-laureae’ ducit) indictum est  studium clarissimi operis poëtae Latini Ovidii c.t. Ars Amatoria’ vel ‘De Arte Amandi’, in quod omnibus linguae Latinae discipulis necessario incumbendum est. Statim reclamatio vehemens a nonnullis sacerdotibus  orta est  et petitio quaedam contra hoc decretum ubique circumlata est, quod  “haec carmina Ovidii pudorem laedere posset praesertim puellarum” quae scholas Catholicas frequentant quarumque pleraeque Latinae linguae student. Cui petitioni etiam subscribi licet per interrete.

Utri victores evadent in hoc certamine ? Ecclesiaene fautores an vatis exulis studiosi ?

Pastrix