In nomine Patris et Filii

His diebus fere cottidie ab actis diurnis  passim accipimus hunc vel illum praesidem Rei Publicae cujusdam mox electurum, qui in suum locum succedat, unum ex filiis suis, quasi, ut in monarchiis, jus quoddam hereditarium institutum esset. Hoc jampridem in Congo evenit, cum, Laurentio Desiderato Kabila interfecto, praeses electus est ejus filius Josephus. Item In Corea Septentrionali, post obitum Kim Il-sung, mox in ejus locum successit ejus filius Kim Jung-il. Nuper quidem in Gabone, Africa civitate, Omar Bongo mortuo, rerum potitus est filius ejus Ali. Haec exempla ad praeteritum pertinent. Sed novi candidati se ostendunt : in Aegypto, rumoribus veri similibus nuntiatur praesidem Hosni Mubarak in animo habere filium suum Gamal in munere suo constituere, etiam antequam obierit. Similiter Libyae  “Rector” (nam semper recusavit praesidis titulum) Muammar Khadhafi dicitur paratus esse ad constituendum suum filium Saif–ul-Islam (quo nomine significatur ‘gladius Islami’) in munere suo. Adhuc quidem haec exempla in civitatibus ejus mundi inveniebantur qui ‘Tertius’ dicitur.

Nunc autem  idem fortasse eveniet in Gallia nostra, nam filius Caudicis, nomine Johannes Sarkozius, vix tres et viginti annos natus,  rem publicam  capessere coepit. “Macte animo, generose puer, sic itur ad astra” Sic quoque incepit NOVA DYNASTIA. 

Pastrix