12 octobre 2009

De Praemio Pacis Nobeliano

Baraco Obamae tributum est Praemium Pacis Nobelianum hornotinum. Quod valde  mirati sunt plurimi homines, —quamvis contenti plerique se dicerent—, et imprimis Praeses ipse, qui ilico confessus est se minime hoc honore dignum sibi videri . Etenim primum hominum memoria hoc praemium alicui tribuitur, qui adhuc nihil re vera egit ad pacem pertinens. Multas quidem orationes habuit, multa verba protulit, sed  ad effectum nihil adduxit.  Novem mensibus postquam rerum potitus est, in Mesopotamia rerum status idem manet, et... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 10:25 - Commentaires [2] - Permalien [#]