Baraco Obamae tributum est Praemium Pacis Nobelianum hornotinum. Quod valde  mirati sunt plurimi homines, —quamvis contenti plerique se dicerent—, et imprimis Praeses ipse, qui ilico confessus est se minime hoc honore dignum sibi videri . Etenim primum hominum memoria hoc praemium alicui tribuitur, qui adhuc nihil re vera egit ad pacem pertinens. Multas quidem orationes habuit, multa verba protulit, sed  ad effectum nihil adduxit.  Novem mensibus postquam rerum potitus est, in Mesopotamia rerum status idem manet, et in Afghania in dies pejor fit. Pax autem quam se quam citissime instituturum promiserat inter Israhelienses et Palestinenses, non solum non propior quam antea videtur, sed etiam nunquam tam procul afuit quam nunc, rectoribus Judaeis omnibus conatibus ejus tenaciter repugnantibus. Praeterea carceres Guatanamenses quos  clausurum se pollicitus erat adhuc captivis referti sunt . Ad summam optima proposita, acta fere nulla. Idcirco sapientes qui eum ad praemium elegerunt non celarunt non tam acta quam consilia et proposita ejus se remunerari et se hoc honore hortari eum voluisse ad perficiendum  id quod verbis tantum coepit.

Utinam haec optata ad effectum perveniant ! Opus ingens, quod nemo praeter Obamam forte conficere posset ! Dii ei faveant !

Pastrix