Abhinc aliquot mensibus res maxime singularis evenit quae acta diurna totius terrarum orbis occupavit. Disputabatur enim, non de sexu angelorum, ut olim, sed de sexu natatricis cujusdam, nomine Caster Semenya, ex Africa Meridionali orta, quae principatum mundanum natationis consecuta erat.  Nam in dubium nonnullis venerat utrum femina esset  an vir. Quid ? inquietis. Quomodo de sexu alicujus hominis, maxime fere nudi, ut natatores esse solent, dubitari potest ? Praeterea nonne ab athletis peti solet, antequam concertent, ut mejant, ad cognoscendum num medicamenta prohibita sumpserint ?  Ecquis autem ignorat quae dissimilitudo sit inter feminam et marem  in modo mejendi ? Attamen difficillima quaestio hominibus peritis esse visa est, quae non solvi poterit, nisi post multa experimenta, nam  in humano genere sunt, ut ajunt, non solum mares et feminae, sed haud pauci qui sexum medium, ut ita dicam, habent, aut etiam utrumque sexum praebent, ut qui olim hermaphroditi vocabantur. Exspectandum igitur erit illi natatrici ejusque fautoribus fortasse longos menses antequam principatus ejus confirmatus aut infirmatus erit.  Quod demonstrat nihil tam simplex esse, quam primo aspectu videtur.  

Pastrix