Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 septembre 2009

De Sanitate Publica

De Sanitate Publica.

In actis diurnis cottidie legimus quam aegre Praeses Americanus Obama suadere conetur concivibus suis ut nova lege instituatur ratio quaedam qua detur omni civi, etiam pauperi,  potestas ut curetur si morbo laboret. Nam ajunt quadraginta miliones Americanorum non habere  pecuniam qua solvant mercedem medicorum neque pretium medicamentorum quibus egent. Quod  foedissimum videri necesse est, maxime in civitate omnium civitatum ditissima. Huic flagitio certe finem facere  conati esse dicuntur   aliquot praesides antea, sed frustra. Propositis eorum, quamvis modesta essent, semper adversati sunt plerique civium. Et idem fere evenit Praesidi novo, qui, quanquam major pars civitatis in ceteris rebus ei favet, huic consilio satis multos fautores invenire non valet. Nobis  quidem Europaeis difficillimum est intellegere cur in America tantum repugnetur proposito, quod sentimus omnino consentaneum  esse cum humanitate, ut eam intellegimus. 

Haecne  est civitas quae se vult in exemplum proponere ceteris nationibus ? 

Pastrix

Publicité
Publicité
Commentaires
M
Good post. I am also going to write a blog post about this...I enjoyed reading your post and I like your take on the issue. Thanks.http://www.jerseysonline.co
C
In diem viginti et unum mensis Septembris, caris-sime Pastrix, interrogasti,"Omnia meliusne ha-bent?" Respondeam:"Sine dubio, multa et pluria melia video re vera! Ceterum cui bono sit usui rerum omnium statum deplorare, licet stilo suavi Latino? - Cui mutare optet, movendae initio res parvissimae in proximo vicino - exemplariis largitionibus, mutuationibus modicis et nummis fidelissimis. Neque bonis libris neque studio maiori ethicam colendo Germaniae barbarie proscriptae pacatum est, sed finibus apertis, mercatis liberis et inprimis auctoritate pecuniae fidelis semper servata (Deutsch-Marca). Eademque via et argento Euronis videtur etiam Europa crescere et in tempore unifactum iri, vide Hibernam effrenatum. In Europa omnia melius habent" dicit cum salute Caputsaxiens vicinus angustus
J
Populus americanus acriter laborat ea re sentit se dignum bona cura medica esse. Pauperes sunt qui non acriter laboraverunt et paupertas videtur quasi vitium naturae. haec funditus opinio civium americanorum. etiam pauperes sentiunt se futuros dives si ad laborem enixissime exercerent.
C
In hac civitate potentes greges quibus sanitas prodest et maximum quaestum adfert nolunt omnium civium tributis et vectigalibus sanitatem publicam fieri, nam eam privatam esse malunt, quae est quasi sanitatis privatio. Ei enim qui salutatis propositiones a praeside Obama dictas infitiantur, cives dextimarum partium sunt qui sociales leges esse communistarum leges et adversarias libertati dicunt.<br /> <br /> Caligula
latine
Publicité
Publicité