21 septembre 2009

Omniane melius se habent ? Quae in diario meo proxima hebdomade scripsi, -— nempe “omnia pessime se habere”—, non probavit amicus noster Caputsaxiens, qui nos esse multo feliciores quam ante aliquot annos existimat, cum nulla jam habeamus bella neque hostes ante portas. Rectissime monet, mea sententia, si tantum status rerum in Europa rationem habemus. Manifestum enim est pacem inter Europaeos denique institutam et stabilitam post tot et tanta bella cruenta in saeculis praeteritis inter vicinos gesta, quorum novissimum plus quam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 19:21 - Commentaires [2] - Permalien [#]