Omniane melius se habent ?

Quae in diario meo proxima hebdomade scripsi, -— nempe “omnia pessime se habere”—, non probavit amicus noster Caputsaxiens, qui nos esse multo feliciores quam ante aliquot annos existimat, cum nulla jam habeamus bella neque hostes ante portas. Rectissime monet, mea sententia, si tantum status rerum in Europa rationem habemus. Manifestum enim est pacem inter Europaeos denique institutam et stabilitam post tot et tanta bella cruenta in saeculis praeteritis inter vicinos gesta, quorum novissimum plus quam quinquaginta miliones mortuorum, plerosque eorum civiles, effecisse dicitur. Nimirum lector qui hunc commentarium misit Germanus est, quod eum sine dubio adducit ,ut statum rerum Europaearum maximi faciat, quarum sua civitas praeteritis saeculis singularis particeps fuit et adhuc manet. Sed, si reliquas terras respicimus, opinio nostra mutatur. Nam ubique saeviunt fames, secessiones, bella civilia, vexatae in una civitate  minores nationes a majoribus (quod etiam in Europa evenit, ubi in haud paucis terris contemnuntur et opprimuntur imprimis ii qui in sua lingua se vocant Rom). Num praeteribo pericula inter quae versatur planeta noster communis et quae cottidie in actis diurnis denuntiantur: calefactionem terrae, aquae potabilis defectum, multitudinem nimiam hominum, epidemias, et alia ?

Pastrix