Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
13 septembre 2009

Omnia pessime se habent

Ubique terrarum, quocumque te vertis, nullum locum invenis ubi res  satis bene se habent. Hic calamitates naturales — inundationes, terrae motus, incendia, pestilentiae — vastas terras vastant et multos homines interficiunt ; illic homines ipsi inter se pugnant et trucidant. In omnibus civitatibus ubi electiones fiunt, suffragia ex urnis vix prompta sunt, cum pars civium quae minor evasit contendit se re vera vicisse, et fraudes multas exitum irritum facere, unde reclamationes et tumultus in viis fiunt, quos biocolytae, ut solent, maxima vi reprimunt. Fere ubique saevit ira populi pauperum adversus civitatis rectores divitiis abundantes. Adde quod multi homines, etiam in civitatibus quondam prosperis, propter crisim, quae dicitur, munere et  mercede privati, saepe in viis  sub Jove, ut ajunt, dormire  coguntur. In dies pejor fit rerum status. Quorsum haec evadent ?

Publicité
Publicité
Commentaires
M
Good post. I am also going to write a blog post about this...I enjoyed reading your post and I like your take on the issue. Thanks.http://www.jerseysonline.co
I
Ave Pastrix, qui tibi scripturi te salutant.
C
Quo tempore, quo saeculo, o Pastrix tristis, vivis? - Nullo tempore in mille annis tam diu pace usi sumus, ut spero, fruemur. Fortuna et gaudium est, hodie vivere - sine bello et inimicis vicinis in una Germania felice Europa pacata. <br /> Valeas Caputsaxiens Lubeccae
T
Pessima omnia sunt, verum est. Sed ades...
S
Non omnia, optime Pastrix, fere omnia, sed non omnia... Ima in amphora semper aliquid est. Bene exspectatus uenisti, etiamsi pessime sentiens de mundo.
latine
Publicité
Publicité