07 juin 2009
DOMVM REDII
Domum redii
Nunc denique tandem domum redii, postquam totum mensem in nosocomio jacui, sectinem chirurgicam exspectans, quae in fine non facta est. Equidem vehementer moveor cum commentarios vestros, carissimi amici, lego, quibus sollicitudinem vestram declaratis de valetudine mea. De medicorum manibus me expedivi, et mihi tantum restat ut aliquot medicamenta cottidie sumam. Fessus quidem, sed nequaquam invalidus aut infirmus.
Hodie etiam suffragium meum dedi ad electiones legumlatorum Europaeorum, non quod mihi persuasum sit vocem meam magni momenti fore ad Europam efficiendam meliorem quam nunc, sed quod nunquam in mea vita a suffragio dando me abstinui. Non intellego cur in Gallia, tanquam in aliis civitatibus Europaeis, suffragium dare lege necessarium non sit. Nam, quanquam in democratia, quae dicitur, fortasse multa incommoda insunt (nonne recte Seneca ajebat, “Non tam bene cum rebus humanis agitur ut meliora pluribus placeant” ?), sed quamdiu, ut in Republica Platon optabat, non sunt philosophi qui res regunt, nobis necesse est democratiam probare, ut minime malam civitatis formam.
Iterum gratias ago infinitas omnibus qui de absentia mea sollicitos se praebuerunt, et promitto me opportunitatem alicujus rei scribendae omni hebdomade posthac non omissurum, ut hactenus solebam.
Valete.
Pastrix
Commentaires
Gaudeo plurimum de reditu tuo, optime Pastrix, et de tuis uerbis tam exspectatis legendis. Ego quoque hodie suffragata sum, quippe quae, sicut tu, a suffragio ferendo, etiamsi plerique mulieres uirique politici, ut sic dicam, insulsi mihi uideantur, non abstinui umquam. Mihi enim magnopere displicent ei qui uiros feminasque in re publica uersantes uituperant, officiis autem suis ciuilibus non funguntur.
Optime conualescas!
Jam timebam ne in manibus esses medicorum! A quibus te aufugisse maxime gaudeo. Adveniant tibi nunc septem anni strenuae salutis, et alii deinde septem et decem!
Poster un commentaire
Rétroliens
URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=13995536
Liens vers des weblogs qui référencent ce message :