26 avril 2009

"FLVMEN SINE RECVRSV"

Mementote, Galli, Gallae : Ubi primum, mense Majo MMVII, novus Administer Primarius a Praeside Caudice munus suum accepit, orationem gravissimam habuit in televisione coram populo Gallico, in qua, inter alia, nuntiavit “arcas, (id est aerarium), publicas vacuas esse, et Rempublicam ipsam in periculo versari decoctionis . Quamobrem non oportere ab ea peti aut exigi quicquam, at contra necesse esse pergere severam deminutionem sumptuum publicorum , et imprimis numeri officialium” Aliquot mensibus post, omnia mutata sunt.... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:11 - Commentaires [7] - Permalien [#]

19 avril 2009

EPIGRAMMATION

Caudicis jactantia “Sum sapientior illa(1), expertior illo(2), --Stultus tertius (3) est : unus eos supero. Ut Rex Sol Lodoïcus, sum ‘nec pluribus impar’, --Orbe potens solus pellere sum tenebras” (1) Angela Germana (2) Barack Americanus (3) Josephus-Ludovicus Hispanus
Posté par Pastrix à 17:12 - Commentaires [5] - Permalien [#]
11 avril 2009

PERTINETNE TVRCIA AD EVROPAM ANNON ?

Quoties de insertione Turciae in Unionem Europaeam agitur, prima quaestio quae animo incurrit est pertineatne (geographice) haec terra ad Europam annon. Nam majorem ejus partem extra fines Europae constat exstare, minorem solum intra eos. Itaque identidem controversia acerrima movetur inter eos qui hanc terram re ipsa Europaeam esse censent et eos qui eam prorsus non esse opinantur. Argumenta varia, praeter illud argumentum geographicum, utrique afferunt ut sententiam suam defendant : -religiosa : qui contra sunt, affirmant... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 12:17 - Commentaires [4] - Permalien [#]
06 avril 2009

CHRONOGRAMMA BREVISSIMUM MMIX

MIserI MIserIores erVnt Pastrix
Posté par Pastrix à 09:10 - Commentaires [5] - Permalien [#]