26 avril 2009
"FLVMEN SINE RECVRSV"
Mementote, Galli, Gallae : Ubi primum, mense Majo MMVII, novus Administer Primarius a Praeside Caudice munus suum accepit, orationem gravissimam habuit in televisione coram populo Gallico, in qua, inter alia, nuntiavit “arcas, (id est aerarium), publicas vacuas esse, et Rempublicam ipsam in periculo versari decoctionis . Quamobrem non oportere ab ea peti aut exigi quicquam, at contra necesse esse pergere severam deminutionem sumptuum publicorum , et imprimis numeri officialium”
Aliquot mensibus post, omnia mutata sunt. Argentariae, et societates assecurationis , quae, sua culpa, ut videtur, ingentes pecunias perdiderunt, primum in America, et mox in Gallia et reliquis terris , a Rebuspublicis suis petierunt ut compensarent jacturas suas, ne mergerentur. Ex eo tempore, cottidie audiebamus , attoniti et paene vertigine correpti, hic iis erogatos esse duos biliones Dollarorum, illic viginti, In Gallia autem non memini quot Caudex noster magnanimus iis donaverit biliones Euronum. Sed nonne mirum est quod arcae publicae quae, si cives aliquid petebant, vacuae nuntiabantur , subito, operatione quasi magica, satis plenae factae sunt ut pecuniae ingentes ex iis tam facile dejici possent in flumen sine recursu…?
Pastrix
Commentaires
Mensarii debita debitis solvenda aiunt et bona emolumenta sibi adipiscuntur.
Ubinam es, Pastrix noster? Nam nimis diu nihil, ne verbum quidem, ex te audivimus. Habesne te satis bene?
Certe te desideramus, optime Pastrix! Spero fore ut te habeas bene.
Ego quoque spero ut valeas quam optime, Magister dilecte!
Totum mensem nihil scripsisti! Utinam vires vel scribendi voluptatem resumas, Pastrix!
Poster un commentaire
Rétroliens
URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=13519041
Liens vers des weblogs qui référencent ce message :