latine

journal de bord en latin.

19 avril 2009

EPIGRAMMATION

Caudicis jactantia

“Sum sapientior illa(1), expertior illo(2),
--Stultus tertius (3) est : unus eos supero.
Ut Rex Sol Lodoïcus, sum ‘nec pluribus impar’,
--Orbe potens solus pellere sum tenebras”

(1) Angela Germana (2) Barack Americanus (3) Josephus-Ludovicus Hispanus

Posté par Pastrix à 17:12 - Commentaires [2] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

Commentaires

Caudex Gallus, prudentissimis prudentior

Salve, Pastrix!

Tibi fore hunc iocum iocundum puto:

Primores aere hominum quondam vehebantur;
praeses Papaque sunt: Caudex, Benedictus, Obama.
Prosiliens subito cellâ inquit rector: “agendum’st!
Navis corrupta est! Properemus, desiliendum’st!
Sed periet nostri unus, enim modo tres umbellae.”
“Orbis terrarum sum pollentissimus” inquit
Barack umbellam capiens et praecipitavit.
“Orbis terrarum sum prudentissimus” inquit
Caudex umbellam capiens et praecipitavit.
Tum speciens maeste rectorem inquit Benedictus:
“Papa gravissimus est, tamen umbellam cape tu istam,
nam Deus est, vitam cui donat alii, benignus.”
“Papa!” dein rector, “non est opus id, sat habemus:
quod bulgam meam habet vir prudentissimus ille!”

Posté par I. P. Murgensis, 22 avril 2009 à 21:22

J.P.Murgensi

Jocus jucundissimus, mehercle ! Gratias tibi agimus maximas, mi J.P., quod eum in Latinum vertisti nobisque misisti.
Vale et nobis commentariis tuis favere perge
Pastrix

Posté par Pastrix, 22 avril 2009 à 23:24

Poster un commentaire







Rétroliens

URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=13439914

Liens vers des weblogs qui référencent ce message :