Quoties de insertione Turciae in Unionem Europaeam agitur, prima quaestio quae animo incurrit est pertineatne (geographice) haec terra ad Europam annon. Nam majorem ejus partem extra fines Europae constat exstare, minorem solum intra eos. Itaque identidem controversia acerrima movetur inter eos qui hanc terram re ipsa Europaeam esse censent et eos qui eam prorsus non esse
opinantur. Argumenta varia, praeter illud argumentum geographicum, utrique afferunt ut sententiam suam defendant :

-religiosa : qui contra sunt, affirmant Europam quae semper ad religionem christianam pertinuit nationem includere non posse cujus populus fere totus religionem aliam colit, scilicet islamicam. Quibus fautores Turciae respondent primo exstare intra Europam ipsam alios populos islamicos, in Albania, in Kosovia, in Bosnia, exempli gratia ; secundo insertionem nationis islamicae in Europam multum prodesse posse ad conjunctiones inter civitates occidentales et orientales faciliores reddendas , Turcia quasi juncturam faciente inter duos mundos qui inter se non semper bene intellegere solent.

-politica : alii enim affirmant Turciam nondum esse veram democratiam neque omnia hominum jura observare, ut nationem candidatam ad Unionem Europaeam decet. Alii, contra, dicunt eam jam multum in hoc conexu profecisse, et insertionis Europaeae beneficio, statum optatum brevi tempore assecuturam

-demographica : numerus Turcarum vix inferior est Germanorum numero et ceteris civitatibus haud paulo superior; itaque multi timent ne insertio tantae molis subita in Europam efficiat ut aequilibritas inter varias civitates vix et aegre stabilita non sine dissessionum periculo amittatur.

Ad summam, cum aliquot abhinc diebus Barack Obama ab rectoribus Europaeae urgenter petiisset, ut Turciam in Unionem Europaeam acciperent, multi assensi sunt, at Caudex noster, tam superbe quam Asterix Gallus cum Caesari resistit, asseveravit hanc quaestionem non ad Obamam sed ad Europaeos ipsos solum pertinere, atque se ipsum insertionem Turciae in Unionem Europaeam nunquam omnino approbaturum. Praeter eum nemo ex rectoribus Europaeae tam pertinaciter sententiam suam de hac re protulisse videtur. De populis vero ipsis consulendis, quis cogitat ?

Pastrix