29 mars 2009

EPIGRAMMA

DE MVTATIONE HORAE Horologi indicibus motis hora subito una --Veris nobis jam pars hodie periit Quam si reddiderint hiemis jam tempore saevo, --Tanquam pro mero, si tibi detur aqua ! Pastrix
Posté par Pastrix à 23:35 - Commentaires [3] - Permalien [#]

22 mars 2009

EPIGRAMMA

IN MALEDICTVM PAPAM sive : FVTVANT, NEC TEGANTVR ! Letifera decimatur et immerita Africa peste --Quae per concubitum serpit et interimit , Contra quam nil inventumst aliud quam mentula tecta, --Quod reprehenditur ex Pontificis cathedra , Quod per concubitum spectandumst nil nisi proles. --Si ibidem transit virus et vita simul, Non satius servare homines quam gignere fetus ? --Papa autem renuit : Ne futuant igitur ! Sin autem futuunt, futuant, volo, pene soluto, --Tegmine semoto! Sic Domino placuit ! ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:50 - Commentaires [6] - Permalien [#]
15 mars 2009

DEVS DIGNOSCET SVOS

Ingens tumultus excitatus est proximis diebus in Ecclesia Catholica, cujus causae erant duae : prior fuit controversia quam movit episcopus quidam natione Britannica, sed in Argentina sedem suam habens, cum in dubium vocavit Judaeos, qui, Belli Mundani alterius tempore, a Germanis interfecti sunt, necatos esse in conclavibus in quae vapores mortiferi adducti erant, et se putare declaravit eos mortuos quidem esse, sed fame, labore, frigore, cruciatibusque omnis generis, non tamen talibus conclavibus utendo. Ergo controversia... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:50 - Commentaires [3] - Permalien [#]
08 mars 2009

SCELERA SINE REO, SINE POENA

Nuper congressi sunt in Aegypto praesides et rectores septuaginta (nisi fallor) civitatum, (quibus praeerant Caudex noster et Pharao Aegyptius) auxilium ferre cupientium regioni Gazensi, ubi permultae domus dirutae erant et mille trecenti homines (inter quos plerique pueri, feminae, senes erant) interfecti ab hoste, credo, omnibus ignoto, nam si notus fuisset, nonne huic ante omnes solvendum erat pretium damnorum a Gazensibus acceptorum ? Utique a nullo participum nominatus est ullus reus, nedum ulla poena ab eo repetita sit,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:13 - Commentaires [3] - Permalien [#]
04 mars 2009

Intermissio

Aliquantum temporis commentarios me non emisisse, ecquis vestrum animadvertit ? Fortasse nemo. Spero tamen nonnullos lectores lectricesque fideles eorum absentiam aliquantulumdesiderasse. Si ita res se habet, veniam mihi eos daturos spero, cum certiores eos fecero de hujus intermissionis causa. Ordinatrum enim meum mihi subito defecit, moxque de vita omnino decessit. Annum aetatis suae quartum jam excesserat, quod, si peritis hominibus credimus, cum senectute in homine congruere videtur. Nam, quemadmodum, si canis cujusdam... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 18:55 - Commentaires [9] - Permalien [#]