22 mars 2009
EPIGRAMMA
IN MALEDICTVM PAPAM sive : FVTVANT, NEC TEGANTVR !
Letifera decimatur et immerita Africa peste
--Quae per concubitum serpit et interimit ,
Contra quam nil inventumst aliud quam mentula tecta,
--Quod reprehenditur ex Pontificis cathedra ,
Quod per concubitum spectandumst nil nisi proles.
--Si ibidem transit virus et vita simul,
Non satius servare homines quam gignere fetus ?
--Papa autem renuit : Ne futuant igitur !
Sin autem futuunt, futuant, volo, pene soluto,
--Tegmine semoto! Sic Domino placuit !
Pastrix
Commentaires
Admirabile Epigramma...nullo tegmine scripto
Nonne παράδοξον videtur mirabile? qui vehementissime clamitant ne alii oblectamentis amoris fruantur et qui dictitant sui esse de amore, de matrimonio, de tegminibus respuendis, eosdem oportet ab amore, a matrimonio, a coitu se observare; qui steriles domus acerbissime improbant, ipsi sterilem suam castitatem semper custodiunt, nec propter castitatem beati esse videntur: tantum steriles.
post "respuendis" legas "praedicare." mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa.
Versus acerbissimos quos interdum scribis, semper accurate lego, optime Pastrix. Multa profecto in Orbe nostro vituperanda sunt. Hodie, jure Papam adgrediris. Quis enim in tali re credere potest Benedictum XVI non errare? Africani tamen hanc rem quae ad eos attinet curae non habent et plausu Pontificem accipiunt.
Poster un commentaire
Rétroliens
URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=13084644
Liens vers des weblogs qui référencent ce message :