15 mars 2009
DEVS DIGNOSCET SVOS
Ingens tumultus excitatus est proximis diebus in Ecclesia Catholica, cujus causae erant duae : prior fuit controversia quam movit episcopus quidam natione Britannica, sed in Argentina sedem suam habens, cum in dubium vocavit Judaeos, qui, Belli Mundani alterius tempore, a Germanis interfecti sunt, necatos esse in conclavibus in quae vapores mortiferi adducti erant, et se putare declaravit eos mortuos quidem esse, sed fame, labore, frigore, cruciatibusque omnis generis, non tamen talibus conclavibus utendo. Ergo controversia erat non de re ipsa, quae est internecio Judaeorum, de qua nemo dubitare potest, etiamsi quidam credunt numerum victimarum multum a Judaeis ipsis auctum esse, sed tantum de modo eos interimendi. Eratne haec res satis magni momenti, ut omnes circulos Ecclesiae disturbaret et commentarios in fere omnibus orbis partibus suscitaret ? Eo magis quod ille hanc opinionem non ut episcopus ex cathedra sua praedicans, sed ut civis privatus ore libero protulerat. Ne plura, homo coactus est relinquere sedem suam in Argentina et in Britanniam reverti ubi persona minime grata acceptus est. Quin immo propter idem haud longe afuit, quin Papa ipse cogeretur iter omittere vel differre quod in animo habebat in Terram Sanctam (ut aiunt) brevi facere. Attamen quid ad theologiam vel ad religionem omnino pertinet, quibus modis interfecti sint quos utcumque universi homines consentiunt barbarice tractatos necatosque esse ?
Altera controversia quae nuper mota est intra Ecclesiam dignior esse quidem videtur quae fidelium animos disturbet. Acciderat enim in Brasilia ut puellula novem annos nata, quae a matris suae marito vi et violentia stuprata erat, gravida fieret, et, propter aetatem ejus teneram et periculum in quod adduci posset si partum ederet (eo magis quod is constare ex gemellis duobus compertus erat), mater puellae a medicis impetravisset ut ejus abortum procurarent, quod per legem civilem in tali casu licebat. Hac re vix cognita, episcopus loci publice declaravit matrem, filiam totumque globum medicorum et nosocomorum qui operati essent excommunicandos esse, sed non eum qui puellam stupraverat, nam hic peccatum grave quidem commiserat, sed abortio sola excommunicatione digna erat. Quo edicto statim a cardinale quodam in Vaticano probato et laudato, permulti non solum fideles, sed etiam episcopi ipsi, praesertim in Europa, publice reclamarunt, et ad Papam provocarunt, qui adhuc respondere fortasse non audetur, quod facile intellegitur, nam si ratio theologica habenda est, recte quidem sine dubio statuit episcopus Brasiliensis, sed interea misericordiae et considerationis miseriarum humanarum, quarum exempla multa attulit is cujus religionem profitetur, omnino oblitus esse videtur…
Deus dignoscet suos
Pastrix
Commentaires
Miror et obstupefactus sum quod episcopus ille noluit vitricum scelerosum propter incestum ab ecclesiae communione remotum anathematis gladio ferire. Haud multum hodierna de ecclesia scio nec multum de legibus quibus nunc illa regitur, sed puto medio ut dicitur aevo episcipos, iure canonico fretos, tales vitricos nefandos atque incesti pollutione commaculatos punire potuisse. Fortasse res aliter sese habent hodie. Filia tamen nulla lege a fidelium communione segregari potest tenerem propter aetatem, nec praeteritis saeculis neque hodie, si bene rem intelligo.
At equidem non sum religiosus, nec fidem confiteor illam quae Catholica vocatur. Itaque si quidam episcopus vult medicos arcere et alere strupratores virginum, licet: mea non refert, nam bene scio quibuscum ego maluerim panem comesse ac bibere vinum.
Utinam homines unius libri metuamus ac diu uersus Lucretii iterum et iterum legamus! Nonne poetae illius opus ille in medio ævo ex hominum cæcitate pæne periit? Rebus desperatis nihil obstat nisi humanitas... Reginaldus.
Poster un commentaire
Rétroliens
URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=12981325
Liens vers des weblogs qui référencent ce message :