Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
8 mars 2009

SCELERA SINE REO, SINE POENA

Nuper congressi sunt in Aegypto praesides et rectores septuaginta (nisi fallor) civitatum, (quibus praeerant Caudex noster et Pharao Aegyptius) auxilium ferre cupientium regioni Gazensi, ubi permultae domus dirutae erant et mille trecenti homines (inter quos plerique pueri, feminae, senes erant) interfecti ab hoste, credo, omnibus ignoto, nam si notus fuisset, nonne huic ante omnes solvendum erat pretium damnorum a Gazensibus acceptorum ? Utique a nullo participum nominatus est ullus reus, nedum ulla poena ab eo repetita sit, omnino quasi calamitas, de qua agebatur, accidisset infortunio quodam naturali, ut terrae motu vel montis ignivomi eruptione, vel, ut olim in Asia, fluctibus maris exaestuantibus (quod ‘tsunami’ Japonice vocatur). Nam cum talia accidunt, omnes civitates inter se convenire solent, ut auxilia ferant populis infortunatis. SI ita res se habet, nullus reus calamitatis scilicet requiri potest, praeter Naturam rerum. In hoc casu vero, de quo loquimur, nonne valde mirum videtur, quoniam homines sunt qui eas calamitates attulerunt, quod nemo eos accusare, vel etiam nominare, audet, neque ab iis expostulare ut pretium scelerum suorum solvant. At contra, quoties eadem res accidit (nam compluries jam evenit ut idem hostis eundem populum aggrederetur), omnium damnorum sumptus non suscipiunt nisi aliae civitates, praecipue Europaeae et Americanae, quae quidem in nulla culpa essent, …nisi ipsae illi ignoto (qui tamen bene iis notus est !) quotannis arma mortifera et machinamenta bellica affatim suppeditare non dubitarent. Nonne eo morbo affici istae nationes videntur, qui schizophrenia a medicis vocatur ? Quae una manu alios armis adjuvant, dum altera manu damna ab iisdem allata aliis resarcire pecunia nitantur ! Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
B
Good post. I am also going to write a blog post about this...I enjoyed reading your post and I like your take on the issue. Thanks.http://www.jerseysonline.co
N
Pacem nos Americani iam diu potuimus illa in regione armis male vexata efficere; tantummodo enim necesse erat nobis desinere pecuniam effundere quandam in rempublicam (cuius nominis sum nescioquomodo oblitus) tamquam aquam in harenas. Iacturam autem divitium dicimur facere maiorem ad minimam quandam rempublicam (cuius nomen e mente iterum delapsum videtur) armandam quam ut totam per Africam esurientium dolores subleventur et parvuli erudiantur. Cui bono? Cur paucis malumus arma quam cibos librosque emere multis?
R
Qui incolas Gazae de terrorismo accusant, ii abnuunt ciuitatem Palæstinam creari... Unde fit ut qui sub nazismo ciuitate suâ priuati sunt, ii pariter in uicinos sæviant? Num sperant se pacem impetraturos esse? Iam fanatici sine dubio utrimque inueniuntur, sed nobis ignauis placet rem ita se habere: malumus procul sine fine bellari quam socios crudelitate insignes reprehendere. Vale. Reginaldus.
latine
Publicité
Publicité