Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
4 mars 2009

Intermissio

Aliquantum temporis commentarios me non emisisse, ecquis vestrum animadvertit ? Fortasse nemo. Spero tamen nonnullos lectores lectricesque fideles eorum absentiam aliquantulumdesiderasse. Si ita res se habet, veniam mihi eos daturos spero, cum certiores eos fecero de hujus intermissionis causa. Ordinatrum enim meum mihi subito defecit, moxque de vita omnino decessit. Annum aetatis suae quartum jam excesserat, quod, si peritis hominibus credimus, cum senectute in homine congruere videtur. Nam, quemadmodum, si canis cujusdam aetatem cum hominis conferre volumus, numerum illius annorum septies multiplicare solemus, —ita ut canis decem annos natus ejusdem aetatis esse existimetur atque homo septuaginta annorum—, haud dissimilis ratio adhiberi fortasse posse videtur, si ordinatri cujusdam aetatem cum nostra comparare volumus. Sed quoties ille numerus multiplicandus erit ? Si quod de ordinatro meo a peritis dictum est instar exempli adhibere licet, non minus quam vicies ! ut ei evenisse dicere possimus quod cuivis homini octoginta annorum accidere potest. Vale ergo, mi vetule , sit tibi terra levis ! Nunc ergo habeo novum ordinatrum, quo adhibito vobis, optimi lectores et lectrices, hunc commentarium edo. Omne novum pulchrum, ait proverbium Gallicum. Quanquam non ita dissimile mihi videtur veteri... Fortasse paulo celerius ? Majoris momenti tamen est quod quieto animo ejus consuetudine uti aliquot annos jam mihi licebit… Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
P
Optimi amici, Thersita,Reginalde,Luci, Sandra, nescio quibus verbis utar, ad gratias vobis agendas pro benignitate et humanitate vestra. Commentariis vestris scitote me valde stimulari ut pergam quo ante jam quattuor annos coepi. Ego quoque vestros nuntios avidissime exspecto et haud semel lego, quibus in dies doctior et locutionibus Latinis ditior fio.<br /> Curate omnes ut quam optime valeatis.
T
Commentarium relegens meum, liceat mihi pro 'hanc usurpamus rete qua' scribere 'hoc usurpamus rete quo'. Vale.
S
Meo ex ordinatro "humanistico conciliatore", nouem menses nato, tuo nouo exopto diuturnum afflatum necnon tibi, docte Pastrix, bonam ualetudinem et salem perpetuum ad commentarios tuos exspectatissimos optime condire pergendos.
L
Ego autem, mi Pastrix, commentarium tuum diu non gustavi. Quam ob rem? Ordinatrum meum ipsum,heu singularem concursionem, septem post annos vitae animam efflavit. Mihi videtur illud, ante obitum suum, ut Vergilius noster dixisse "Vixi et cursum quem dederat Fortuna peregi". RIP<br /> <br /> Vale
R
Eo minus te de absentiâ reprehendam quod ipse diu(tius) afui. Nuntios tuos libentisse legam. Nonne nobis credendum est nos plures lectores numerare quam existimamus? Vale.
latine
Publicité
Publicité