15 février 2009

De fine vitae faciendo vel de libertate moriendi

Nuper causa gravissima in Italia exorta est, quae totam civitatem in diversas partes distraxit. Casus erat mulieris cujusdam, nomine Eluanae, quae jam duovicesimum annum in lecto jacebat, post casum autocineticum quasi mortalem, in statu quem medici vocant ‘coma vegetativum’, quod significat eam neque sentire, neque moveri posse, et tantum superesse beneficio fistularum quibus ei afferuntur aër et alimentum, eam vero esse holeris instar cujusdam sine sensu. Qui status, ut diximus, septemdecim annos mansit. Pater mulieris jamdudum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:12 - Commentaires [3] - Permalien [#]

08 février 2009

CRAS PETITO, DABITVR

Notissima est fabula, de tonsore qui in tabernae suae janua titulum suspenderat, in quo litteris grandibus scriptum erat : HIC CRAS GRATIS RADEMVS. Omnes praetereuntes, titulum legendo, secum reputabant :“Optime, cras redibo, ut me gratis radant”. Sed postero die, cum ad tabernam redirent, eundem titulum inveniebant quo in crastinum diem gratuita rasura differebatur… Non dissimile exemplum in Plautino Mercatore invenimus, ubi senex Lysimachus coquo a se mercedem petenti nihil respondet praeter illud : “Cras petito, dabitur : nunc... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:11 - Commentaires [1] - Permalien [#]
01 février 2009

EPIGRAMMA

In CAVDICEM (post magnum operistitium adversus ejus regimen tota Gallia factum die 29 m. Jan.) Rebus nos voluisti te laudare secundis, --Adversis debes et maledicta pati. Qui grates reddi sibi vult cum prospera cedunt, --Si male cedunt res, carpere jure licet Pastrix
Posté par Pastrix à 19:59 - Commentaires [1] - Permalien [#]