Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
15 février 2009

De fine vitae faciendo vel de libertate moriendi

Nuper causa gravissima in Italia exorta est, quae totam civitatem in diversas partes distraxit. Casus erat mulieris cujusdam, nomine Eluanae, quae jam duovicesimum annum in lecto jacebat, post casum autocineticum quasi mortalem, in statu quem medici vocant ‘coma vegetativum’, quod significat eam neque sentire, neque moveri posse, et tantum superesse beneficio fistularum quibus ei afferuntur aër et alimentum, eam vero esse holeris instar cujusdam sine sensu. Qui status, ut diximus, septemdecim annos mansit. Pater mulieris jamdudum rogabat, filiae suae misericordia motus, ut liceret tandem adimi fistulas quae solae filiam suam in vita (si fas est hunc modum exsistendi ‘vitam’ vocare) retinebant. Post multas petitiones tandem tribunal supremum Italicum hanc potestatem medicis publice tribuit. Statim Ecclesiae auctoritates et gubernator ipse (nomine Berlusconius) reclamare, vociferari coeperunt, hoc scelus fore, si fieret, nefas esse hominem mori ante quam Deus finem ‘naturalem’ vitae ejus faceret. Qualis finis naturalis, reverendissimi Domini ? ‘Naturaliter’ illa mulier jamdudum mortua esse debebat. Etenim non jam ‘vivebat’ (si verbum ‘vivere’ hic decet) nisi ‘artificialiter’. Hoc quid ad vestram theologiam pertinet ? Denique aliquot post diebus audivimus Eluanam mortuam esse, quod fuit magno solacio patri suo, qui satis longum tempus dolorem passus erat, cum videret ut holus jacentem eam quae olim filia sua hilaris, juvenis, formosa fuerat. In parlamento tamen, hac re nuntiata, legati dextrarum partium et Ecclesiae fautores iis qui patris petitioni faverant clamoribus et vociferationibus infestissimis maledicebant eosque vocabant ‘sceleratos, nefarios, interfectores'. ‘Tantum relligio potuit suadere malorum !’ Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Recte habes de inversione sensuum quae his in "naturaliter" et "artificialiter" latet: nam homines, quippe qui ratione sint natura praediti, si omni rationis spe careant, secundum naturam vivere dici non debent.
P
Gratias tibi maximas, optime Greg, pro tuo commentario officioso. Utinam spes tuas ne nimis fallam !<br /> De tuo sermone Latino tibi gratulari me juvat. <br /> Macte animo et vale...
G
Colloquium Latine habebam recenter una cum amico e circulo nostro Latinitatis de notione nunc plus plusque liquida semoni Latino recentiori facilitatem esse tractare quas et qualescumque velis res sive cotidianas, sive philosophicas sive utiles - multa cum subtilitate, e perspectu patrimonii Latinitatis, plerumque trans Europam, sed necnon Americam. Exemplum unum hoc commentarium est. Hoc lecto, dolor patris mulieris sensus, rixa legitima inter civitatem ecclesiaeque clare facta, paradoxum inter notiones de viribus "naturalibus" et "artificialibus" expressum est. Saepe ambulo ad commentaria Pastricis ut videam quid hic doctus putet de rebus. Numquam demissus exeo. <br /> <br /> Gratias.
latine
Publicité
Publicité