Notissima est fabula, de tonsore qui in tabernae suae janua titulum suspenderat, in quo litteris grandibus scriptum erat : HIC CRAS GRATIS RADEMVS. Omnes praetereuntes, titulum legendo, secum reputabant :“Optime, cras redibo, ut me gratis radant”. Sed postero die, cum ad tabernam redirent, eundem titulum inveniebant quo in crastinum diem gratuita rasura differebatur…
Non dissimile exemplum in Plautino Mercatore invenimus, ubi senex Lysimachus coquo a se mercedem petenti nihil respondet praeter illud : “Cras petito, dabitur : nunc abi”
Caudicem nostrum haec exempla nequaquam fugerunt :
Magistri et professores de deminutione pecuniae ad educationem publicam destinatae queruntur : Cras petitote, dabitur : nunc abite.
Magistratus et judices plus facultatum requirunt, quo melius munere suo fungantur : Cras petitote, dabitur : nunc abite.
Carceres captivis ita repleti sunt, ut Unio Europaea ipsa Galliam de hac re publico judicio reprehenderit : Cras petitote dabttur : nunc abite
Operarii vix salario suo vitam tenuem sustentare valent : Cras petitote, dabitur : nunc abite.
Institutiones publicae, numero officialium suorum nimis deminuto, munere suo fungi in dies difficilius queunt : Cras petitote, dabitur : nunc abite.
Nosocomia, inopia medicorum valetudinariorumque laborantia, infirmos accipere et curare aegerrime valent : Cras petitote, dabitur : nunc abite.
Sanitatis publicae institutio in summa miseria versatur : Cras petitote, dabitur : nunc abite.
Complura milia familiarum aut nullum tectum habent, aut in habitationibus minime salubribus vitam vix vitalem agunt : Cras petitote, dabitur : nunc abite.
Omnes denique cives de difficultatibus quibus obruuntur queruntur : Cras peitote, dabitur : nunc abite.

Verum cum veniunt argentarii, qui pecuniam, non sine culpa sua perditam, recuperare cupiunt : Non opus est petere, datur : nunc venite !!!

Pastrix