28 janvier 2009

Quid, victor, gaudes ? haec te victoria perdet.

“Quid, victor, gaudes ? haec te victoria perdet. ” (Ovidius) (F.II,811) Hunc versum, ex Fastis Ovidii II,811, excerptum Lucretia narratur protulisse, cum Tarquinius eam stupraturum se jactabat, quae nullo modo se tueri poterat. Etenim Lucretia, ut primum maritus et pater ex castris redierunt, violentiam sibi illatam iis rettulit, et statim “celato figit sua pectora ferro” Ita Tarquinius victor regnum suum perdidit. Non potest non in memoriam revocari haec historia, quoties accidit ut, qui armis vicisse sibi et aliis videbatur,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 00:06 - Commentaires [0] - Permalien [#]

18 janvier 2009

EPIGRAMMA

In Fruticem. Pessime tu quem novit America praeses, --Vade, Frutex, propere perpetuumque vale. At quae tu commisisti in mundo malefacta --Haerebunt in te : carnificis scelera Facta erat alba domus nigrior, te praeside, corvo --Nunc homo qui niger est, is niveam faciet Pastrix
Posté par Pastrix à 16:13 - Commentaires [4] - Permalien [#]
16 janvier 2009

De immani populi Gazensis internecione

Hic vicesimus tertius dies est ab initio Israëlianae in Gazae populum aggressionis, quam rectores Judaïcae civitatis “plumbum durescens” ( ?) appellarunt. Jam plus mille homines, pyrobolis et missilibus passim conjectis, interfecti sunt, quorum dimidia pars ex mulieribus puerisque constat, dimidia pars altera plerumque ex ne armatis quidem viris. Familiae totae domorum suarum ruinis opprimuntur. Vulneratis, quorum numerus quattuor millia superare fertur, aegre inveniuntur loca in nosocomiis, ubi curari possint. Medici, nosocomi,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 10:37 - Commentaires [3] - Permalien [#]
04 janvier 2009

EPIGRAMMA

In Caudicem qui nobis maria montesque pollicebatur Qui maria et montes promittebat dare nobis --Promissorum nil suppeditare valet: Montes ridiculum murem pepererunt --Et maribus mersa est Gallica nostra ratis ! Pastrix
Posté par Pastrix à 12:11 - Commentaires [7] - Permalien [#]