“Quid, victor, gaudes ? haec te victoria perdet. ” (Ovidius) (F.II,811)

Hunc versum, ex Fastis Ovidii II,811, excerptum Lucretia narratur protulisse, cum Tarquinius eam stupraturum se jactabat, quae nullo modo se tueri poterat. Etenim Lucretia, ut primum maritus et pater ex castris redierunt, violentiam sibi illatam iis rettulit, et statim “celato figit sua pectora ferro” Ita Tarquinius victor regnum suum perdidit.
Non potest non in memoriam revocari haec historia, quoties accidit ut, qui armis vicisse sibi et aliis videbatur, in fine victus evadat, et ex terris vi obtentis expellatur. Mementote Gallorum, cum in Algeria pugnarent cum independantiae patriae suae fautoribus : in nullo proelio victus est exercitus occupantium, qui alioquin multo validior erat quam indigenae, quibus nulla arma moderna erant, nullus currus cataphractus, nullum aëroplanum armatum, sed tantum animi patriae devoti, et spes libertatis recuperandae. Quanquam, ut dixi, in nullo proelio victi erant milites, quin etiam ubique victoriam manifestam reportarant, in fine coacti sunt terram incolis relinquere, et tam turpiter recedere, quam , ut ajunt, vulpes a gallinis victa.
Quid de Americanis, qui, postquam tot tantasque victorias in Indosinis consecuti erant, et, omni diritate et immanitate efferati, fere omnia in illa terra diruerant, postremo expulsi turpissima fuga salutem petierunt ?
Haec superbia vel arrogantia quam Graeci vocabant ‘hybrin’ plerumque eos qui ea trahuntur in perniciem adducere solet. Novissima et cruentissima victoria quam exercitus Judaïcus, omnibus armis praeditus, de hoste paene inermi reportavit, fortasse erit eorum victoria ultima …
“Quid, victor, gaudes ? haec te victoria perdet.”

Pastrix