Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
28 décembre 2008

De ineunte anno

Sol orbi lucis qui commoda dividit, anni -- Emensus spatium, jam renovare parat. Vidimus ut tacite fluxit rapidissimus annus : -- Sic fluet hic, frustra quem revocare voles. Omnia fert aetas, nec habet medicabile damnum ; -- Quae fuit ante, horam dissipat hora sequens. Praeterit haud reditura dies nitidissima ; et annus -- Frugifer est ideo natus, ut intereat. Nominis aeterni spe vana attollimus aedes : -- Aeternare aedes non valet ambitio. Lex eadem et sorti nos omnes subdit eidem : -- In vitam ingredimur, tendimus ad tumulum. Ergo quid in curis breve ducam ingentibus aevum ? -- Me quid eunte die, fraudet itura dies ? Cum possit fieri quaeque hora novissima nobis, -- Vita, fruenda hodie non aliquando, datur . Ne lugendus hic est qui, dum sitit anxius aurum -- Quo felix fiat, se miserum ipse facit ! Heu ! aevi absumit per inania somnia florem -- Nec pro spe dubia linquere certa pudet. Demens ! consiliis animum misceris, et ecce -- Non vitam experto mors venit atra tibi. At me non capiet, quo tu male luderis error : -- Vita est, orta mihi, non oritura dies. Praeteritos memor haud desidero, nec queror annos ; -- Nec qui mi superant opto, vel extimeo. Ne bona nunc nobis permissa sinamus abire : -- Hisce frui nec nos spes diuturna vetet. Lux hesterna abiit ; veniet fors crastina nunquam : -- Unum nos penes est haec hodierna bonum. B.Piéton : Versio Latina Odae XIII libri II a Johanne Baptista Rousseau Gallice conscriptae, in periodico c.t. Hermes Latinus m. Januario anni MDCCCXVIII edita.
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité