DE FRVTICE PAENE CALCEO ICTO

Calceus in Fruticis frontem jactus celebratur
-- Omnibus in terris eximium ut facinus :
Hui ! Si cuncti qui Fruticem oderunt facerent hoc,
-- Quot pedibus nudis ire putes homines !

PASTRIX