Non possunt tumultus qui in Graecia his diebus fiunt ad memoriam nostram non revocare eventa quae nos Galli cognovimus ante quadraginta annos, mense Majo anni millesimi nongentesimi sexagesimi octavi, cum agmina juvenum, lapidibus ex urbium viis extractis armati, fortissime et animose obviam ibant cohortibus biocolytorum galeatorum, clipeatorum, fustibus et dacrygonis cheirobombidis utentium. Ut tunc in Gallia, ita nunc in Graecia plerique juvenum ad universitates et ad scholas pertinent, sed in Gallia mox operarii ergasteriorum et ministri publici cum iis se conjunxerunt, ita ut per tres fere hebdomadas operistitium commune paene omnia opera intermisit, exceptis rebus vere necessariis, ut commeatus cibariorum, vis electrica, ceterisque requisitis. Cujus rei nihil simile usque adhuc in Graecia animadvertitur. Ad neminem enim nisi ad juvenes studiosos res pertinere videtur, ceteris populi ordinibus, etiamsi plurimi rectores suos haud magni faciunt, tantum spectantibus, qui tamen, quod mirum non est, vehicula incensa et tabernas direptas non omnino probant, at saepe tumultus culpam in biocolytas ipsos conferunt. Nunc eventuum exitus imprimis pendet ex rectoribus Graeciae, seu patientia et sollertia tumultus sedare valent, seu vi et violentia utentes camino oleum, ut ajunt, addere pergunt.
Interea in reliqua Europa, jam aliquot motus et reclamationes ad imitationem eorum qui in Graecia fieri audiuntur observari coepti sunt. Sed quousque ?

Pastrix