Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
7 décembre 2008

Scelus et poena

Cottidie Caudicei regiminis legumlatores severitatem poenarum augere non desinunt. Jam carceres Reipublicae, qui parati erant tantum ad quinquaginta milia captivorum capienda , ‘incolis’ quasi redundant, cum plus quam sexaginta quinque milia continere cogantur. Qua de causa omnes viri publici qui eos inspiciunt declarare solent Galliae summo dedecori esse rerum statum quem in carceribus invenerunt. Itaque ne miremur si fere singulis hebdomadibus audimus unum vel alterum ex captivis (plerumque juvenem, et saepe ne damnatum quidem, sed tantum in custodia ante judicium retentum !) mortem voluntariam sibi conscivisse. Omnia haec in terra quae se jactat patriam jurum hominis fuisse ! Fuisse ? Fortasse. Esse ? Minime vero. Nunc etiam novam legem regimen Caudiceum parat, per quam pueros (et puellas) duodecim annos natos damnari liceat, quasi adulti essent, et in carcerem conjici. Quod non ita mirandum est, cum meminerimus Caudicem ipsum, cum administer rerum internarum erat, affirmasse “discerni posse (et oportere) jam inter puerulos tres annos natos eos qui postea delicta vel etiam scelera commissuri essent, ut quam maturissime summa cum diligentia observarentur, et ab iis vigilanter caveretur tanquam jam periculosis in societatem ”. Quaestio est : Quid faciamus cum illis pueris ad scelera committenda destinatis antequam duodecim annos complerent ? Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
S
Nesciebam, optime Pastrix, “discerni posse jam inter puerulos tres annos natos eos qui postea delicta vel etiam scelera commissuri essent”, sed si hoc certum est, eorum puerorum parentes sunt qui summa cum diligentia obseruandi essent, immo etiam ea societas quae eos existimat periculosos. Ab quibus uigilanter cauendum esset? Vtrum ab pueris an ab adultis qui eos educant et ad eos seueras leges ferunt et inhumanam societatem instituunt necnon hostilem?
latine
Publicité
Publicité