30 novembre 2008

De diurnario Gallo a biocolytis male tractato

In omnibus actis diurnis Gallicis narratur quod evenit cuidam diurnario Veneris die proximo. Is scilicet accusabatur propter calumniam erga quemdam hominem in actis diurnis quae gerit a lectore quodam insertam (cujus criminis si quis reus a judice declaratur, ad carcerem damnari minime potest, sed tantum multa multari). Veneris die ergo subito hora sexta et dimidia mane pulsatur violenter janua domus ejus, qua intrant non sine tumultu manus armata biocolytarum qui eum jubent ilico se vestire et se sequi, manibus rite vinctis,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:44 - Commentaires [1] - Permalien [#]

23 novembre 2008

MARTIALIS EPIGRAMMA IN SARCOZIUM

Ardalio noster huc et illuc cursitare non desinit : Fruticem visitat, Putino blanditur, Georgio Brown gratulatur, Angelam osculatur. Vix eum audimus aliquo loco versari, cum legimus eum alio jam abiisse. Haec extra fines. In Gallia vero ubi, antequam electus esset, civibus maria montesque pollicebatur, nunc autem fere nihil evenire videtur : parturiebant montes, natus est ridiculus mus.. Ingentes mutationes in Re Publica faciendas cottidie nuntiabat, et adhuc cottidie jactitat. Nihil fit. De quolibet eventu, vel minimo,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:57 - Commentaires [5] - Permalien [#]
16 novembre 2008

Rerum status mirandus et singularis

Post praesidis Obamae electionem, status Americanae Reipublicae valde mirandus et singularis ceteris quidem populis terrae merito videri potest. Etenim ubique terrarum, ut primum novus praeses vel primus administer populi suffragiorum majorem partem tulit, statim Rei Publicae habenis potitur, dum antecessor ejus, quasi fovea quadam haustus, e conspectu removetur. Ita res se habent in omnibus nationibus in quibus quidem electiones democraticae, ut aiunt, constituuntur. Non tamen ita in America, ubi praeses, a populo ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:44 - Commentaires [0] - Permalien [#]
10 novembre 2008

NUNC EST BIBENDUM !

Nunc est bibendum, nunc pede libero // pulsanda tellus ! Mox enim depelletur Frutex ex Alba Domo, ejusque in locum succedet Obama. Cujus victoria non solum in America, sed ubique terrarum celebratur quasi non unius populi candidatus fuisset, sed orbis universi. Nonne enim ad totum orbem pertinere is videtur, qui a patre Afro et Mahometano, et a matre albicolore et Christiana (quanquam agnostica, ut dicunt) in Insula Hawai ortus, primum in Indonesia (nisi fallor), deinde in America, educatus est ? Alioquin... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 10:27 - Commentaires [7] - Permalien [#]