23 novembre 2008

MARTIALIS EPIGRAMMA IN SARCOZIUM

Ardalio noster huc et illuc cursitare non desinit : Fruticem visitat, Putino blanditur, Georgio Brown gratulatur, Angelam osculatur. Vix eum audimus aliquo loco versari, cum legimus eum alio jam abiisse. Haec extra fines. In Gallia vero ubi, antequam electus esset, civibus maria montesque pollicebatur, nunc autem fere nihil evenire videtur : parturiebant montes, natus est ridiculus mus.. Ingentes mutationes in Re Publica faciendas cottidie nuntiabat, et adhuc cottidie jactitat. Nihil fit. De quolibet eventu, vel minimo,... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 16:57 - Commentaires [5] - Permalien [#]