16 novembre 2008

Rerum status mirandus et singularis

Post praesidis Obamae electionem, status Americanae Reipublicae valde mirandus et singularis ceteris quidem populis terrae merito videri potest. Etenim ubique terrarum, ut primum novus praeses vel primus administer populi suffragiorum majorem partem tulit, statim Rei Publicae habenis potitur, dum antecessor ejus, quasi fovea quadam haustus, e conspectu removetur. Ita res se habent in omnibus nationibus in quibus quidem electiones democraticae, ut aiunt, constituuntur. Non tamen ita in America, ubi praeses, a populo ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 17:44 - Commentaires [0] - Permalien [#]