28 octobre 2008

EPIGRAMMA

De Sruthocamelo, argentario et moecho Argentarius exardebat Struthocamelus --Femellam juvenem, sub dicione sua. Quam futuit tandem, dicunt, absente marito : --Auri vincit amor, teste Jove et Danae. Pastrix
Posté par Pastrix à 19:14 - Commentaires [3] - Permalien [#]

19 octobre 2008

Multiformis histrio

Nos quidem Galli fortunati sumus. Praesidem habemus chamaeleonte magis versicolorem, Proteo mutabiliorem, quolibet histrione peritiorem, qui in eodem theatro vicissim diversas partes agere valeat, modo regis superbi, modo civis humilis, nunc viri sene sapientioris, nunc adulescentis amore capti, tum divitis divitum amici, tum pauperum memoris. Nobis nihil prorsus opus est aliis histrionibus, ille unus nobis satis facit. Itaque neminem alium in scaena aspicere libet, et si forte alius comoedus apparet, nemo est qui eum ... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:32 - Commentaires [0] - Permalien [#]
13 octobre 2008

AVE REGINA PECVNIA DECOCTVRI TE SALVTANT !

Argentarii in toto terrarum orbe, propter imprudentiam et avaritiam suam, decocturi sunt. Et iidem, qui, nuper, negabant Respublicas debere negotiis suis se immiscere, et totam libertatem sibi vindicabant pecunias mutuandi, fenerandi, collocandi, transferendi, ut cuique libebat, subito decoctionem universam timendam esse clamant,et fore ut debita creditoribus suis solvere non possint, quod ad calamitatem inauditam cunctas terras adducet, et imprimis civitates, ut aiunt, maxime progressas, in America et Europa. Statim praesides... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 23:43 - Commentaires [3] - Permalien [#]
05 octobre 2008

De philarchia seu de cupidine imperandi

Narratur olim in Imperio Turcico persaepe evenisse, ut, si Imperator (vel Sultanus) sentiebat tumultum civilem aliquem impendere atque imminere adversus auctoritatem suam propter vectigalia graviora, vel annonae penuriam, vel injuriam quamlibet populo illatam , vel calamitatem quamdam inexspectatam, vel etiam ea causa sola quod plebem, semper rerum novarum cupidam, taedebat vitae miserae quam agebat, si igitur Sultanus timebat ne seditio in populo erumperetur, omnes motus mox sedare sciret , publice significando se ipsum... [Lire la suite]
Posté par Pastrix à 15:31 - Commentaires [2] - Permalien [#]