28 septembre 2008
PrAEvidere, prOvidere
Quando sciet homo a periculis se tueri quae praevidere scit ?
Nunquam antea potuit homo accuratius praevidere pericula sibi imminentia. Si de tempestate agitur, homines scientiae meteorologicae periti de imbribus, de sole, de temperatura, de procellis, compluribus diebus antequam eveniunt, nos monere valent. Immo si de futuris calamitatibus quae orbi nostro imminent agitur, ut caloris incrementum, montium gelidorum fusura, specierum multarum animalium exstinctio, ceteraque pericula quae hominum vitae impendunt, multis annis ante quam eveniunt ea praevidere possunt, et id haud minus accurate quam tempestatem crastinam. Idem accidit cum de 'procellis argentariis' agitur, nam homines harum rerum periti jamdudum praeviderant malum exitum habituram eam quam vocarunt crisim ‘subpraemiorum’ quae ante nonnullos menses argentarias in America, deinde alibi perculit. Nemo tamen illi calamitati praenuntiatae obstare conatus esse videtur. Nunc enim accidit quod timebatur : fora argentaria jacent, tumultus mercatorius (ut dicunt) per totum orbem diffunditur, ruina etiam privatis huminibus ubique terrarum imminet. Frutex desperanter conatur adjuvare argentarias vectigalibus novis e civibus suis exigendis. Gubernatores vero nostri interea affirmant nullum periculum nobis Gallis imminere, cum argentariae nostrae firmiores sint quam ut labefieri possint, ut affirmavit nostra administra aerarii. Iterum methodo illa ex Doctore Coué appellata utuntur, qua creditur quilibet morbus curari posse, si aegro persuades eum aegrum non esse. Si revera Galli adhuc tam vituli sunt, quam Carolo Gallico quondam visi sunt, fortasse haec methodus contra omnem exspectationem succedet…...
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix
21 septembre 2008
Ecclesiae Filia maxima natu
Quoties Gallia a Pontifice Romano visitatur (quod nuper iterum accidit), acta diurna cognomen hujus nationis commemorare solent, quod ante plus quam mille quingentos annos ei tributum est, cum vocata est Ecclesiae Filia maxima natu. Cur ? Quia anno CCCCXCVI (496), rex Francorum tunc temporis, nomine Chlodovechus (quod nomen barbaricum deinde mutatum est in Clovis, et mox in Louis), postquam in proelio quodam, auxiliante Deo uxoris suae, (ut ipse quidem credidit et affirmavit), hostes vicerat, episcopum nomine Remigium baptizare se cum tribus milibus militum jussit. Sed de illa historia quid nunc superest ? Nam jussis Ecclesiae, in rebus quidem praecipuis quae ad cultum dominicarium, ad mores sexuales, ad Sacramentorum usum pertinent, tantum parere dicuntur duodecim Galli e centum (Latinius : duodecim centesimae Gallorum), ceteris, etiam iis qui baptizati sunt, de iis rebus prorsus nihil curantibus. Adde quod is ipse, qui praeest rebus illius Filiae maximae natu Ecclesiae, duo divortia fecit (quorum unum tempore ipso quo jam praeses erat), neque unquam duxit uxorem ritu catholico (quod eum non impedivit quominus canonici cathedram coram Ejus Sanctitate in templo Laterano occuparet ), et quod Administra Justitiae ipsa Rachida Dati nomine, non solum Mahometana est, sed publice confessa est se praegnantem esse, (quanquam caelebs est), dum patris nomen patefacere non curat. Non quod ego quidem reprehendam quae ille vel haec in vita sua propria fecit facitve, nam libertatem cujuslibet prorsus probo, — nisi quid aliis nocet—, sed valde miror quid supersit de illa magnifica (ut credunt !) appellatione quae facit Galliam Ecclesiae filiam maximam natu !
Valete quam optime, carissimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix
14 septembre 2008
Clavo clavus pellitur, Sanctitatem Sanctitas sequitur
Sanctitate Dalai Lamae vix dimissa, Sanctitas altera pedem in solo Galliae ponit. (pedem dico, non os, nam antecessor ejus osculari solebat solum cum de aëroplano descendebat). Duae Sanctitates intra tantulum temporis ! Papae ! quantus honor patriae nostrae ! Estne una etiam sanctior quam altera, an ambae in eodem gradu insident ? Unus (una ?) Buddha vivus, alter (altera ?) vicarius filii Dei. Dubitare licet. Quomodocumque res se habet, ambobus (ambabus ?) Caudex prorsus obsequiosum se praebuit. Nova ergo Sanctitas quae terram nostram visitat excepta (exceptus ?) est in aëriportu ab Excellentia quae nos gubernat. Nam animadvertimus, cum invicem duo viri orationem habuerunt coram alterutro, unus identidem alterum appellabat :“Vestra Sanctitas” et alter respondebat dicens : “Vestra Excellentia”. Num ambo talibus titulis digni videntur ? Fortasse sanctus est Benedictus, satis enim aetate provectus est ut sanctitatem quamdam adeptus sit, sed Caudicem nostrum cuinam ‘excellentem’ appellare unquam in mentem venit ? In orationibus ab iis habitis, eorum Sanctitas et Excellentia consenserunt religionem (quamlibet religionem an Catholicam solam ? quid de Buddhismo, qui fortasse non est religio?) admodum prodesse populis (et imprimis, mea quidem sententia, eorum gubernatoribus. Nonne Voltaire ipse malebat incolas terrae quam possidebat in Deum credere eumque timere, ne forte adversus se rebellarent et tributa sibi, ut terrae possessori, debita solvere in extremo negarent ?) Ut nuper asseveravit Caudex :“Magister scholae docere non potest pueros discernere quid sit malum, quid sit bonum, cum ad solum sacerdotem hoc officium pertineat” ( !). Nunc autem, cum videmus quomodo se gerat Caudex in rebus tam publicis quam privatis tractandis, dubitari licet numquis eum docuerit quid sit malum, quid sit bonum.
At tu, Gallia, inter Sanctitates et Excellentias , cave ne obliviscaris malorum tuorum !
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam (sanctam ?) hebdomadem.
Pastrix
06 septembre 2008
De etymologiis Isidorianis
His diebus Etymologiarum librum Isidori Hispalensis evolvebam, cum forte inveni haud paucas ‘margaritas’ (ut Gallice vocantur verba vel sententiae in scriptis quibusdam repertae in quibus aliquid mirabiliter subridiculum videtur) ex quibus nonnullas excerpsi , non quidem ad deridendum illum illustrissimum virum,— inter doctissimos aetatis suae numeratum—, sed ad demonstrandum quo ineptiae ignorantia principiorum etymologicae scientiae (saeculo undevicesimo demum constitutae) etiam doctissimi viri olim deduci potuerint.
De Grammatica :
'Litterae' dictae, quasi legiterae (‘leg-iter-ae’), quod 'iter legentibus' praestent, vel quod 'legendo iterentur'
'Oratio' dicta quasi 'oris ratio', nam orare est loqui, et dicere. Est autem oratio contextus verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio.
'Verbum' dictum, eo quod 'verberato' aere sonat, vel quod haec pars frequenter in oratione 'versetur'.
'Carmen' vocatur quidquid pedibus continetur ; cui datum nomen existimant, seu quod 'carptim' pronuntiaretur, (unde hodie lanam quam purgantes discerpunt, 'carminare' dicimus), seu quod qui illa canerent 'carere mente' exstimabantur.
De Mathematica:
Dicti 'decem' a Graeca etymologia, eo quod ligant et conjungant inter jacentes numeros. Nam δεσμεύειν (desmeuein), conjungere, vel ligare dicitur.
Porro 'viginti' dicti, quod sint decem 'bis geniti', v, pro b littera posita
'Centum' vero vocati a 'cantho', quod est circulus… 'Mille' autem a 'multitudine', unde et 'militia', quasi 'multitia', inde et 'milia', quae Graeci, mutata littera μυρία (muria) vocant.
De Musica :
'Calamus' nomen est arboris proprium, a 'calendo', id est fundendo voces, vocatus.
'Fistula' autem dicta, quod vocem emittat. Nam Graece 'phos' vox , 'stola' missa appellatur.
'Chordae' autem dictae a 'corde' , quia sicut pulsus est cordis in pectore, ita pulsus chordae in cithara.
De Astronomia :
'Mundus' est appellatus, quia semper in 'motu' est.
'Coelum' … vocatum hoc nomine, eo quod tanquam vas 'coelatum' impressa habeat signa stellarum.
'Sol' appellatus, eo quod 'solus' appareat, obscuratis fulgore suo cunctis sideribus
'Stellae' dicuntur a 'stando', quia semper fixae 'stant' in coelo, nec cadunt
'Triones' proprie sunt boves aratorii, dicti eo quod 'terram terant', quasi 'teriones'.
Dictus 'Orion' ab' urina',id est ab inundatione aquarum
Hactenus vobis illa pauca exempla etymologiarum Isidori Hispalensis, (quae vobis lectu non nimis molesta fuisse spero), quarum tamen ipse non semper est auctor vel inventor, nam pleraque apud grammaticos anteriores invenit, ut Priscianus, Sergius, Servius, et alii.
Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem
Pastrix