31 août 2008
Reditus ad Urbem
Hodie tandem rure reversus sum ad Urbem meam amatam. Qua cum voluptate agnovi odores, strepitum, autocinetorum birotarumque concursum, festinanter praetereuntium agitationem, turrim Eiffelianam nunc jam non albo, sed caeruleo colore illustratam (colore nempe vexilli Europae, cujus Gallia jactat se praesidem esse his sex mensibus, quod nemini ignorare licet, nam Caudex noster et tempestive et intempestive id commemorare non desinit), quid quaeris ? imaginem mundi vivi, quam dissimilem eorum quae ruri oculis et sensibus occurrunt : montes, valles, herba, vaccae (mugitusque boum !), avium cantilenae , gallinarum pipulus, vesparum apumque bombus, agricolae (non tam fortunati quam ii quos depinxit Vergilius), totam illam rerum naturam quam tam studiose poetae cecinerunt quorum plerique tamen in urbibus, haud procul a domibus principum qui eos tuebantur et sustinebant, vivere plane malebant. Mihi per viculum ubi hac aestate habitabam ambulanti vix unus aut alter homo in die toto occurrebat, cum in urbe tanta multitudo me circumdet, vestibus variis, habitu vario, omnibus linguis utens, quae efficiat ut me sentiam atomum simplicem in corpore ingenti quod est humana gens, contemporales mei, haud minus quam ego morituri .
Vale, rus ! Urbs, ave !
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem
Pastr
24 août 2008
Mula et Musca
Mula et Musca
Musca in temone sedit, et Mulam increpans :
“Quam tarda es ! inquit : non vis citius progredi ?
Vide ne dolone collum compungam tibi.”
Respondit illa : verbis non moveor tuis ;
Sed istum timeo, sella qui prima sedens
Jugum flagello temperat lento meum,
Et ora frenis continet spumantibus.
Quapropter aufer frivolam insolentiam :
Nam ubi strigandum, et ubi currendum sit, scio.”
Hac derideri fabula merito potest
Qui sine virtute vanas exercet minas.
Quis, vos rogo, hanc Phedri fabulam legens, animo non fingit Muscae partes agi a Caudice, Mulae a populis Europaeis, Mulionis a Frutice ? Miserum Caudicem , qui, indefessus ardelio,(a qua musca ipse punctus ?) huc illuc per totum terrarum orbem currit, et cogitat se omnia difficillima problemata solvere posse, unum reprehendendo, alterum objurgando, tertio etiam minando, quasi veram potestatem haberet quicquam mutandi apud alios, quippe cui apud suos nihil adhuc unquam bene successerit ! Derideri merito potest, et revera deridetur ab omnibus. Et tu, Gallia, nonne te paenitet a tali ardelione regi ? “ Bono sis animo, inquis. Ei enim quattuor tantum anni et dimidius supersunt in potestate ”. Certe, sed si tempus praeteritum respicis, et quot quantaeque ineptiae jam ab isto commissae sint numeras, quomodo futura non timeas ? Utinam vero ridiculum tantum se praebeat, nam, is quem vidimus in Afganiam, sponte sua, novos milites Gallos ad caedem mittere (quod tamen publice, adhuc candidatus, prorsus recusaverat) , periculosissimus belli fautor vel adjutor saltem fieri potest !
Valete, omnes lectrices lectoresque, ad proximam hebdomadem
Pastrix
18 août 2008
Philosophia ? Religio ? Superstitio ?
O hospitem mihi tam gravem ὰμεταμέλητον ! Sic scribebat Cicero ad Atticum de Caesare qui in villam suam deverterat. Iisdem fere verbis Galliae liceret describere hospitem suum qui his diebus terram nostram perlustrat, in variis locis templa ad religionem suam pertinentia consecrans vel visitans. Religionem suam, inquam, quanquam multi sunt qui Buddhismum negent esse religionem quia in ea nullum deum esse credatur, malintque eum appellare philosophiam vel modum (beate) vivendi, pace interiore fruendi, nunquamque renascendi, nam Buddhistae feruntur credere eundem hominem compluries nasci, mori, et iterum renasci, donec tam purus et omnibus vitiis purgatus fiat ut mereatur ut ad nihilum (quod vocant ‘nirvana’, quasi paradisum negativum !) redigatur.
At tamen perdifficile est non vocare religionem illorum rituum congeriem quibus fideles colunt monachos et praesertim eorum supremum ductorem quem Buddham vivum esse credunt, quia annos tres natus ad hoc munus, non democratico, sed potius monachocratico modo electus est.
Religio ? Cur non superstitionem dicamus ? Cum audiamus in uno ex templis eorum in Gallia nuper instructis inveniri molam quamdam ingentem precatoriam pondo valentem tria milia chiliogrammatum ! Quot et quam graves preces in hac mola volubili enormi contineri debent ! Sed, inquies, ad quem deum, ad quam deam, ad quod denique numen talis ponderis preces diriguntur, si, ut dicunt, Buddhismus est religio sine deo ?
Iterumne illud : Credo quia absurdum ?
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem
Pastrix
10 août 2008
EPIGRAMMA
CITIVS ALTIVS FORTIVS
In ludis Olympiacis Athleta novus stat ,
-Gallus Caudex est , nullus eo CITIOR :
Hinc illuc currit quasi punctus ab oestro,
-Isti nulla quies : ludio mobilis est.
ALTIVS autem quis se extollere possit eo qui
-Surrectis soccis grandior ingreditur ?
FORTIOR est etiam Caudex quam quilibet alter :
-Caecilia amissa non piguit Carolae
Nil igitur CITIVS, nil FORTIVS, ALTIVS illo
-Caudice, digno qui maximus histrio sit.
Pastrix
03 août 2008
Epigramma
Par bene compositum
Instar sirenis dum femina voce canora
Aures pelliciens contrahit in se oculos,
Cantricis socius distractis civibus astu
Aurum surripiens evacuat loculos.
Pastrix