24 août 2008
Mula et Musca
Mula et Musca
Musca in temone sedit, et Mulam increpans :
“Quam tarda es ! inquit : non vis citius progredi ?
Vide ne dolone collum compungam tibi.”
Respondit illa : verbis non moveor tuis ;
Sed istum timeo, sella qui prima sedens
Jugum flagello temperat lento meum,
Et ora frenis continet spumantibus.
Quapropter aufer frivolam insolentiam :
Nam ubi strigandum, et ubi currendum sit, scio.”
Hac derideri fabula merito potest
Qui sine virtute vanas exercet minas.
Quis, vos rogo, hanc Phedri fabulam legens, animo non fingit Muscae partes agi a Caudice, Mulae a populis Europaeis, Mulionis a Frutice ? Miserum Caudicem , qui, indefessus ardelio,(a qua musca ipse punctus ?) huc illuc per totum terrarum orbem currit, et cogitat se omnia difficillima problemata solvere posse, unum reprehendendo, alterum objurgando, tertio etiam minando, quasi veram potestatem haberet quicquam mutandi apud alios, quippe cui apud suos nihil adhuc unquam bene successerit ! Derideri merito potest, et revera deridetur ab omnibus. Et tu, Gallia, nonne te paenitet a tali ardelione regi ? “ Bono sis animo, inquis. Ei enim quattuor tantum anni et dimidius supersunt in potestate ”. Certe, sed si tempus praeteritum respicis, et quot quantaeque ineptiae jam ab isto commissae sint numeras, quomodo futura non timeas ? Utinam vero ridiculum tantum se praebeat, nam, is quem vidimus in Afganiam, sponte sua, novos milites Gallos ad caedem mittere (quod tamen publice, adhuc candidatus, prorsus recusaverat) , periculosissimus belli fautor vel adjutor saltem fieri potest !
Valete, omnes lectrices lectoresque, ad proximam hebdomadem
Pastrix
Commentaires
Cum de minando, obiurgendo, reprehendendo mentionem faceres, Pastrix diserte, alii persuadendi rationis es oblitus quae non solum Caudici sed etiam Frutici est nota solitaque. Nam uterque, cum de hominum iure et praesertim de Tibetanis maxime sollicitaretur, diserte et facunde orationes nuper habuit coram Sinensibus, quibus quin persuaderentur vix poterant Sinenses. Si bene recordor, Caudex, qui etiam ante ludos Olympicos inceptos strenue Sinenses obiurgabat reprehendebatque ob crudelitatem suos in ipsius cives exercitatam, dixit Sinenses nummum memorialem merere propter diligentiam qua ludos Olympicos ordinavissent. Qui sine dubio verbis tam disertis victi moxmox se libertatis et hominum iurium et dignitatis unicuique homini debitae fautores praebebunt. Quid Frutex dixerit non bene meminisse possum, sed puto eum facunidam effundisse cum mirantis supefactique os tam saepe hiaret, quod semper in televisione spectabatur.
Quis sit mulio potentissimus bene sciunt et Caudex et Frutex. Ille mulionum rex nec Gallice neque Anglice loquitur.
Poster un commentaire
Rétroliens
URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=10332874
Liens vers des weblogs qui référencent ce message :