Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
18 août 2008

Philosophia ? Religio ? Superstitio ?

O hospitem mihi tam gravem ὰμεταμέλητον ! Sic scribebat Cicero ad Atticum de Caesare qui in villam suam deverterat. Iisdem fere verbis Galliae liceret describere hospitem suum qui his diebus terram nostram perlustrat, in variis locis templa ad religionem suam pertinentia consecrans vel visitans. Religionem suam, inquam, quanquam multi sunt qui Buddhismum negent esse religionem quia in ea nullum deum esse credatur, malintque eum appellare philosophiam vel modum (beate) vivendi, pace interiore fruendi, nunquamque renascendi, nam Buddhistae feruntur credere eundem hominem compluries nasci, mori, et iterum renasci, donec tam purus et omnibus vitiis purgatus fiat ut mereatur ut ad nihilum (quod vocant ‘nirvana’, quasi paradisum negativum !) redigatur. At tamen perdifficile est non vocare religionem illorum rituum congeriem quibus fideles colunt monachos et praesertim eorum supremum ductorem quem Buddham vivum esse credunt, quia annos tres natus ad hoc munus, non democratico, sed potius monachocratico modo electus est. Religio ? Cur non superstitionem dicamus ? Cum audiamus in uno ex templis eorum in Gallia nuper instructis inveniri molam quamdam ingentem precatoriam pondo valentem tria milia chiliogrammatum ! Quot et quam graves preces in hac mola volubili enormi contineri debent ! Sed, inquies, ad quem deum, ad quam deam, ad quod denique numen talis ponderis preces diriguntur, si, ut dicunt, Buddhismus est religio sine deo ? Iterumne illud : Credo quia absurdum ? Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
N
Si deo reapse careant, ad quem preces mittere soleant nescio. Puella quaedam mihi nota aliquando se Buddhistam esse profitetur, cum ad aliam quandam sectam haerere videri nolit (quae fides cotidie mutari videtur, ut possit "religio hodierna" vocari sicut mos apud Gallos est "ius hodiernum" in ciborum indicibus scribere). Quam de precibus rogarem, sed solum vertit ut novam vitam sibi excogitet. Cum in pretio apud nos (et praesertim apud illos qui in littore occidentali versantur) sit Buddhismum sequi, vel sequi videri, tales qui semper quidnam sit in pretio, semper novitatem persequantur et scholas Buddhisticas celebrant et, quod peius est, se illius religionis doctores dictitant. Numquam igitur potest certum habere utrum reapse cum Buddhista loquaris an cum Pseudobuddhista, num religionis praecepta explicet an merum βόλβιτον (ut generatim atque universe apud tales qui in littore occidentali versentur). Nempe facile potest fieri ut Californiensis quidam cannabae fumo delirans effingat Buddham esse Gaiam omnium matrem quam debeamus nudi saltantes colere tympanis pulsandis. Itaque difficile apud Americanos saltem est de Buhddismo quidquam verum discere. Quid Thersites possit nobis de religione sua insolita fabula explicare forsitan accuratius sit et liquidius...
latine
Publicité
Publicité