latine

journal de bord en latin.

27 juillet 2008

Obamas nobiscum !

Quanto plausu, quanto assensu, quot acclamationibus exceptus est in Europa candidatus praesidalis Americanus Baracus Obamas ! Et quantum interest inter eum et Fruticem, qui, quoties in Europam aut alio veniebat, ex loco in alium non se movere solebat nisi custodibus armatis stipatus, et coram hominibus cautissime electis, ne quis eum telo aut verbo aggrederetur, adeo plerorumque populorum odium in se concitarat. Nunc primum nostra memoria politicus vir Americanus, etiam antequam civium suorum suffragia ineat, quasi plebiscito quodam a populis Europaeis praeses Americae potissimum electus esse videtur. Quaenam sunt causae, cur apud nos tam manifesta populari aura utatur ? Primum juvenis est et singulari comitate, sincerum animum simplicemque prae se gerens, omni simulatione aut dissimulatione prorsus liberum. Deinde ad illam classem quasi aristocraticam non pertinet, quae tam diu Americae gubernaculum tractavit, sed se hominem novum profitetur, qui Rei Publicae et mundi utilitatem non, ut antecessorum suorum aliquot, familiae aut factionis suae commodis postponet. Denique est homo non, ut plerique concivium suorum, intra Americae fines quasi contentus et clausus, sed, quoniam pater ejus ex Africa ortus est, et ipse in locis alienis et fortasse in lingua aliena educatus est, magis reliquarum nationum expertum et observantem se praebiturum existimatur.
Tantum sperandum est fore ut Americanos hominis illius non pigeat, quod Europaeis nimis gratiosus iis videatur (quod non tam impossibile est, quam putamus, nam jam in quibusdam actis diurnis arguitur Obamas candidatus esse Gallorum Germanorumque, non Americanorum), et Fruticis sucessorem habeamus (nam nostra haec electio haud minus interest quam Americanorum ipsorum) aliquem humaniorem, prudentiorem, pacis studiosiorem. Amen !
Valete, lectrices lectoresque optimi, ad proximam hebdomadem
Pastrix


Posté par Pastrix à 17:39 - Commentaires [2] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

21 juillet 2008

Quanto praestet...


Hac hebdomade cum steriliorem me sentirem quam ut aliquid ex meo proprio ingenio depromerem, neque libenter praeterire sinerem nimis temporis quin huic diario aliquid mandarem, unum locum descripsi ex libro quodam ab auctore Gallo clarissimo saeculi vicesimi conscripto, nomine Anatolio France, qui locus inscribitur : “Quanto ceteris praestet in informandis animis Latina disciplina ” (N.B. : Versio Latina non mea est, sed magistri cujusdam, cujus nomen mihi notum non est).
“ Quas olim rationes Latinae linguae magistri adhibebant, eas toto pectore desidero : nam ita edocebantur discipuli, ut simul cum lingua Latina multo pretiosius aliquid discerent, artem scilicet recte cogitandi cogitataque exprimendi…Equidem rerum Latinarum amore quasi desperato flagrare soleo, quibus amissis, nullum jam esse Gallicum ingenium persuasissimum habeo. Latina enim nobis non externa, materna immo lingua nominanda est, cum Latini simus natu ; Romanae illius lupae lacte sucto, optima sanguinis nostri pars effecta est. Quare si qui nostrum paulo valentiora cogitaverunt, Latina nempe ediscendo cogitandi rationem perceperant. Itaque rem in majus non extollo, dum Latinae linguae ignaro viro ignotum simul orationis praeclarissimum lumen esse contendo. Qua lingua nulla non comparata obscurior videtur. Adde quod Latinis litteris nullas ad informandos animos aptiores inveneris. Et ita dum loquor, ampliore ingenio, quam re fuerunt, praeditos mihi videri Ciceronis cives credere noli, quos ingenio non infinitos fuisse plane perspexerim ; nam et mihi simplicia demum, fortia, pauca cogitavisse videntur : at ideo nullos illis ad animos instituendos pares exstitisse manifestum est. ”
Non dubito quin scriptoris illius opinioni nemo vestrum sit qui non faveat…
Valete lectores lectricesque optimae, ad proximam hebdomadem.
Pastrix


Posté par Pastrix à 18:52 - Commentaires [0] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

15 juillet 2008

Caudex gloriosus

Heri (XIV m.Julii) dies festus Reipublicae Gallicae celebrabatur, diei in commemorationem quo, anno MDCCLXXXIX, populus, regimini Ludovici XVI (merito) iratus, carcerem in castello Bastilla inclusum expugnavit et usque ad ultimum lapidem prorsus diruit. In quo carcere, sit obiter dictum, vix unus vel alter captivus tunc temporis custodiebatur. Sed nihil populi intererat, quippe cui hoc castellum ingens, moenibus altissimis et crassissimis munitum, a mercennariis Helvetiis custoditum, — qui a rebellibus, impetu facto, statim trucidati sunt¬—, imaginem vel effigiem quamdam tyrannidis regiae arroganter exhiberet. Nunc vero ille dies habetur potius dies militaris quam popularis, nam cives jam non sunt actores, ut olim, sed tantum spectatores decursus legionum, qui, salutantes (“AVE CAVDEX IMPERATOR !”), ante suggestum praetereunt ubi stat praeses Reipublicae (et Europae, ut se vocare amat) aliarum civitatum principibus et administris suis stipatus. Quod tamen heri primum singulare animadvertebatur, fuit quod illi civitatum principes numero XLIV erant, qui a tota Europa et a terris Africae septentrionalis et Orientis Proximi venerant, ut, a Caudice invitati, novam societatem conderent cujus omnes illae nationes participes pariter forent. Fatendum est paucissimos inter rerum internationalium peritos fuisse qui putarent tale consilium perfici posse, propterea quod acerbissimae simultates inter quasdam nationes ad participationem invitatas palam et jamdudum exercentur, ut inter Israhelem et Syriam, et etiam, quanquam non tam graves, inter Algeriam et Maroccum aut inter Turciam et Graeciam de Cypriana quaestione. In eundem locum congregasse praesidem Syriae et primum administrum Israhelianum fere omnibus negotium prorsus impossibile nimirum antea videbatur, haud minus quam quondam nuptiae Reipublicae Venetianae cum imperatore Turcarum ! Hoc quidem Caudici bene successit. Quid posthac fiet ? An aliquid paci communi utile ex hoc primo conventu orietur ? Nos omnes hoc imo ex corde speramus, non profecto Caudicis causa, sed pacis et concordiae inter nationes promovendae gratia, quae quondam feliciter Imperii Romani limitibus continebantur …
Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem
Pastrix

Posté par Pastrix à 12:22 - Commentaires [1] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

05 juillet 2008

QUIA SURDUS ?

Duobus abhinc diebus —denique tandem— liberatam esse obsidum omnium celeberrimam, Ingridem Betancourt, a manibus tromocratarum qui anno bis millesimo secundo eam comprehenderant nuntiatum est. Qui nuntius nimirum summo cum gaudio ab omnibus acceptus est, praesertim a Gallis qui eam concivem suam existimabant, quanquam, revera, non ut Galla sed ut Columbiana munus praesidis Reipublicae ambiens, a popularibus seditiosis captiva retinebatur. Utcumque res se habet, nuntio ejus liberationis cognito, immensa laetitia omnium animi affecti sunt ; ego quoque haud minus quam ceteri gaudebam. Attamen, quam obstupefactus sum, cum Ingridem ipsam audivi primum ‘Deo et Virgini Mariae’ gratias agere pro liberatione sua , ad quos singulis diebus inclusionis suae ardentissimas preces miserat . Plus tamen quam trecenti et duo milia dierum praeterierant, post ejus comprehensionem, antequam Deus et Maria eam supplicantem audire et exaudire dignarentur !!! Bis dat qui cito dat, ait proverbium. Quid ergo dicendum est de aliquo qui demum post trecentos et duo milia dierum supplicationum id quod a se petitum est concedit ? Praesertim si is, a quo id quod tibi vehementer opus est petis, totam potestatem habet tibi id dandi, ut de Deo apud fideles fama est !
Olim nescio quis theologus argumentum hoc afferre solebat, ut religionis suae veritatem probaret : ‘Credo quia absurdum’. Nunc, Ingridis exemplum sequentes, addere possumus : ‘Credo in Deum ... quia surdus’.
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix


Posté par Pastrix à 18:53 - Commentaires [5] - Rétroliens [0] - Permalien [#]



« Accueil  1