latine

journal de bord en latin.

15 juin 2008

De fulmine et terrae motu

Hodie commemorare possumus Benjamini Franklin primum experimentum fulminis domandi, per illud ludicrum puerile quod Graeci vocant ‘chartinon aeton’, id est ‘aquilam chartaceam’, Angli ‘kite’, Germani ‘Papierdrache’, Galli ‘cerf-volant', Hispani ‘cometa de papel’. Illo die enim, quinto decimo m. Junii anni MDCCLII, ille vir ingeniosissimus fecit quod canit Manilius (Astronomica, I, 104) : “Eripuit Jovi fulmen viresque tonandi” Hoc experimento feliciter peracto, fabricare potuit id instrumentum quod hodieque domos nostras a fulmine, jam non divino, sed tantum physico, munire solet, quo fulgur, per filum ferreum, ab aëre in solum adducitur, a Graecis hac de causa vocatum ‘ceraunagôgos’. Cur hoc inventum tam memoratu dignum mihi videtur ? Quia, si Haraldo Weinrich, viro Germano doctissimo credimus, hoc maximi momenti fuit, haud minus quam terrae motus immanis quo, eodem fere tempore, funditus eversa est, anno MDCCLV, urbs princeps Lusitaniae Olisippo. Dicit enim Haraldus noster utrumque eventum, inventionem scilicet Benjamini Franklini, qua fulmen ad phenomenon solum physicum redigebatur, et terrae motum quo plus sexaginta milia hominum, non propter peccata commissa, sed casu fortuito, immaniter occisi erant, utrumque eventum ergo non solum philosophos, sed etiam omnes homines bona mente praeditos, effecisse ut serio dubitarent et de potestate Dei, qui a Scripturis in multis locis describitur ut solus capax fulmine percutiendi peccatores, et de ejusdem misericordia, qua omnino indiguisse visus est, cum tam multos homines innocentes perdidisset.
Quid enim erat sentiendum de eo deo quem et peccatores fulmine puniendi, et innocentes servandi potestatem perdidisse manifestum erat ?
Ex eo tempore, censet Haraldus Weinrich, quod est fere medium saeculi octavi decimi, opinio multorum hominum in tota Europa inclinari coepta est in atheismum, cujus in Gallia multi fautores exstiterunt, ut Dionysius Diderot, Voltaire, D’Holbach et plurimi alii.
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix


Posté par Pastrix à 17:21 - Commentaires [3] - Rétroliens [0] - Permalien [#]



« Accueil  1