Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
9 juin 2008

NIGER — PULCHER

“Niger pulcher est !” haec sententia fuit quae, annis praeteriti saeculi sexagesimis, in muris ubique inscribebatur, in omnibus viis conclamabatur, in praeconiis iterabatur. Ea enim significabat hegemoniae albi coloris (in hominum quidem pelle) finem imponendum esse, et dignitatem hominis nigri plenam agnoscendam. Hoc scilicet in America fiebat, in terra ubi haud multis ante annis homo niger, servitute quidem verbo tenus liberatus, nondum tamen eodem jure reipsa fruebatur atque concivis suuus albi coloris. Nam aliud est lex, aliud sunt mores. Nunc ergo videmus quantum et quam arduum iter, his paucis annis, emensa sit America ! Illa terra, quae nimis saepe reliquis nationibus pessima exempla prodidit, nunc aliquid admirationi nostrae tandem denique praebet ! Quod cum dico, vobis certo manifestum est me de Baracho Obama cogitare, electo a partibus democratarum candidato ad praesidis munus petendum. Quae optio certe iis difficillima fuit, inter virum nigrum et mulierem albam candidatum suum eligere ! Mulier aut niger ! Optio prorsus nova et inaudita post tot saecula, quibus neque homo niger neque femina, quamvis alba, de ulla aequalitate cum viro albo assequenda, nedum de competitione cum eo ineunda, somniare poterant. Quod ad alteras partes pertinet non tam difficilis optio erat : omnes candidati albi erant, morum custodes, parati ad Fruticis vestigia persequenda ; itaque fautoribus partium non fuit arduum eligere Jacobum Maccainum ut suum candidatum. Nunc tantum superest ut democratarum candidatus vincat, et spectaculum novum et prorsus admirabile reliquis orbis terrarum populis praebeat praesidis Americani, non solum propter colorem suum, sed experientia sua tanquam hominis ex diversis originibus orti et in diversis terris in pueritia educati, capacioris mundi diversitatem intellegendi, quam decessores ejus qui, cum in America quodam modo inclusi vixerant et educati essent, nimis saepe, praejudiciis suis in errorem inducti, nationi suae et aliis populis gravissima detrimenta attulerunt. Haud dubito quin spes haec sit fere omnibus populis mundi communis, quorum sors ex una re sibi prorsus aliena quodam modo plurimum pendet, nempe uter Americanus praeses futurus sit, Frutex alter an homo ille novus, acer, alacer, pulcher, …niger ? Valete, lectrices lectores optimi, ad proximam hebdomadem Pastrix Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité