Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
1 juin 2008

De Kalendis Juniis

Kalendis Juniis, si Ovidio credendum est, celebrabatur ab antiquis Romanis dea quaedam prisca, de qua, fateor, equidem nihil adhuc sciebam… Sic enim scribit Ovidius in Fastis 6,101 : “Prima dies tibi, Carna, datur ; dea cardinis haec est : Numine clausa aperit, claudit aperta suo” Hodiernis verbis illam deam daremus patronam janitricibus, quae nuper januas domuum custodiebant, et proverbialiter notae erant curiositate et garrulitate. Epistulas a tabellariis allatas inquilinis distribuebant, non tamen ita ut non conarentur cognoscere quis ad quem scripsisset, et saepe biocolytas auxilio suo juvabant, nam munus suum a praefectura urbis (Lutetiae saltem) plerumque acceperant. Nunc autem rarae sunt domus quarum januae adhuc ab hominibus custodiantur, nam plerumque invenitur juxta januam unamquamque tabella quaedam electrica numeris insculpta quae januam sponte sua aperit si in ea numerus suus certus digitis imprimitur. Non jam igitur audiuntur voces janitricum saepe inamoenae, e lecto suo clamantium : “Quis est ? Quem inquilinorum vis ? ” Sed nisi nosti quis numerus sit in tabella imprimendum, ne Carna quidem numine suo tibi januam clausam aperiet (Ovidii pace sit dictum). Ita magis in dies dii et homines potentiam suam perdunt, iisque in loco succedunt machinae et instrumenta quae neque supplicationibus neque exsecrationibus moveri possunt, sed tantum parent iis quae secretum eorum regimen tenent. Nonne idem quodam modo manifestum est in rebus publicis ? Principes maria montesque pollicentur, sed in dies minus potestatis habent res, quo modo volunt, movendi. Valete omnes, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
J
Ianuatricem abhinc sexaginta annos in domo Hispanica mea descripsisti. erat inamoena sua vox et odos suo suavis non erat. illa autem erat terror pueris inquilinis.
T
Quam facetum commentarium scripsisti, Pastrix bone, doctrina et vita plenum. Gratias tibi!
P
Lege, quaeso, in linea sexta decima, pro 'imprimendum': imprimendus'. Gratias
latine
Publicité
Publicité