latine

journal de bord en latin.

25 mai 2008

De Sabbato apud Romanos antiquos

Quoties lego illam satiram Horatianam, sale et urbanitate scatentem, quae his verbis incipit :
“ Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos”,
quoties, inquam, eam lego et ad eum locum venio, ubi Aristius, ‘male salsus’, Horatio sibi dicenti :
“Certe nescio quid secreto velle loqui te / aiebas mecum”
respondet :
“Memini bene, sed meliore / tempore dicam : hodie tricesima sabbata ; vin tu / curtis Judaeis oppedere ? ”,
valde miror quid in hunc locum attulerit mentionem sabbati. Judaeusne Aristius erat, ut sibi nefas videatur de ullo negotio, hoc die requieti dicato, cum Horatio loqui ? Minime, mea quidem sententia, nam, si esset, non ita contumeliose de curtis Judaeis ‘oppedendo’ locutus esset. An negotia quaedam habebat cum Judaeis agenda ? At sabbatum est reipsa dies quo negotia apud eos geri nefas est ! Ceterum quomodo vir Romanus quilibet scire poterat qui dies esset sabbatum ? Idem quidem quoque ad mentem occurrit legenti in Arte Amatoria Ovidium suadere juvenibus ut occasionem occupentur conveniendi puellas prope domus ubi aut cultores Adonidis aut Judaei congregantur, dicens :
“Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis / cultaque Judaeo septima sacra Syro.”
Ergo sabbatum notum cuilibet Romano fuisse videtur, quanquam non publice in fastis inscribebatur. Idem fortasse dicere licet de septimana, id est de spatio septem dierum, quorum cuique suum nomen erat, ut nunc apud nos. Nam haec nomina inveniuntur manu conscripta in muro quodam urbis Pompejorum sub titulo ‘Dies’ alia sub aliis, sic breviter exarata : ‘Sat / Sol / Lun / Mar / Mer / Iov / Ven. ‘, ubi animadvertimus primum diem vocari Sat(urni), ergo planetae Saturno dicatum, non Sab(batum), ut apud Judaeos. Et cur primus dies est hebdomadis ? Adde quod hoc scriptum est ante annum undeoctagesimum p.C.n. et manu verisimiliter non Christiana, quoniam apud Christianos primus dies erat primum Solis dies, ut apud Judaeos, deinde Lunae dies, post celebrationem diei Solis, Domino dicatae…
Quot mysteria in re quae tam simplex plerisque videri possit !
Valete, optimi lectores lectricesque, et favete nobis vestris commentariis, si habetis quos mittatis.
Pastrix


Posté par Pastrix à 16:45 - Commentaires [5] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

18 mai 2008

De Mensis Maji commemoratione

His diebus celebratur quadragesimus anniversarius eventorum quae Galliam perturbarunt mense Majo anno MCMLXVIII.
Illo tempore praeerat Galliae dux quidam militaris non inclarus, nomine Carolus Gallicus, qui rerum potitus erat ante decem annos post seditionem in Algeria ab exercitus ducibus illic commotam , qui contra gubernatores illius temporis rebellionem moverant, quod cum Algeriensibus, libertatem armis sibi vindicantibus, bellum non satis strenue agere sibi viderentur. Vix tamen praeses electus, Carolus spem illorum ducum et Algeriae Gallicae fautorum (ut semet ipsos vocabant) prorsus fefellit, et libertatem Algeriensibus, majore populi parte approbante, concessit. Deinde, post septennium prius, iterum electus est praeses Reipublicae anno sexagesimo sexto. Quanquam revera non dictator erat, auctoritate tali tantaque pollebat, ut fere nemo, etiam inter principes civitatis, ei adversari in ulla re auderet. Adde quod censura quaedam morum, quanquam non publice declarata, —ad quam conjux praesidis ipsa, aspera severitate, maxime incitabat — , ubique manifesta erat. Prohibebantur omnia quae mores offendere credebantur : pelliculae cinematographicae, libri, periodici, cantilenae… De rebus publicis quoque publice parum disserebatur, adeo omnia quasi occlusa videbantur. Cujus status rerum et animorum documentum manet in symbola quadam principio anni sexagesimi octavi a clarissimo diurnario edita, quae inscribebatur : “Gallia fastidio laborat”. Certe varii tumultus jam evenerant in aliis terris etiam anno praeterito, in America, in Sinis, in Europa Orientali, quae quodam modo praenuntiabant eventa Gallica de quibus loquimur, sed in Gallia, propter statum rerum suarum singularem, speciem rebellionis contra auctoritatem quasi paternam et moralem censuram ortae praebuerunt. Clamantes “Carole, decem anni jam satis sunt !” vias urbium milia complura juvenum complere coeperunt, operistitium universum nuntiatum est. Carolus ad exercitum Gallicum in Germania stationes habentem clanculo fugit, tum, fide militum prorsus explorata, in Galliam reversus, comitia haberi jussit, in quibus, propter lassitudinem populi qui penuria multarum rerum necessariarum laborare inciperat, majorem suffragiorum partem consecuti sunt ejus fautores, ita ut, mense Junio, iterum rerum potitus sit.
Ita finis factus est eventis illius Mensis Maji, quae, quanquam in historia perbreve temporis intervallum occupaverunt, maximi momenti fuisse ab omnibus putantur, ad libertatem morum provehendam, imprimis in eo quod ad feminas pertinet. Adde quod vix aliquot menses praeterierant, cum Carolus Gallicus sponte sua magistratu tandem se abdicavit. Scilicet, decem anni satis fuerant !
Adhuc hodie Mensis Maji MCMLXVIII memoria in Gallorum animis adeo vivida est, ut Caudex ipse modo suo solito ejus mentionem fecerit, in una orationum suarum superbe dicens : “Mensis Majus LXVIII in societatem nostram multa mala attulit, quae ego polliceor me sublaturum”. Quin se potius semetipsum e medio tollat !
Valete, carissimi lectores et lectrices, et vestris commentariis nobis favete !
Pastrix


Posté par Pastrix à 20:40 - Commentaires [6] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

11 mai 2008

Dies atri !

Hic et proximi dies apud antiquos Romanos inter dies atros et infaustos numerari solebant, quod tunc celebrabantur Lemuria, quibus pater familias “memor veteris ritus ” media nocte surgebat et, per domum ambulans, nigras fabas ex ore jaciebat, dicens: :“Manes exite paterni”, ut familiam a Lemuribus Majorum tueretur. Haec narrat Ovidius in Fastorum quinto libro. Nobis vero est causa altera, cur hi dies atri habeantur. Mox enim praeterierit annus totus (“annus horribilis”, ut aiebat regina Britannorum) ex quo in solio principatus Galliae consedit Caudex, omnium qui eodem munere functi sunt, hominum memoria, majori parti civium pessimus nunc quidem videtur, Cum enim a paulo majore parte populi (quinquagesima tertia e centum suffragiis) mense Majo praeterito haud difficile electus sit, nunc, post annum in potestate exactum, vix a duodetricesima parte e centum approbatur. Quod nunquam tam cito ulli praesidi ante istum accidit. Quae sunt causae praecipuae hujus communis exprobrationis ? Primum, a principio non dubitavit se praebere “Robinum Silvanum” novi omnino generis, nam, cum hic a divitibus pecuniam eripere soleret, quam pauperibus donaret, iste, contra, vix rerum potitus, divitum vectigalia valde imminui jussit, pauperum autem augeri. Postea injunxit ut non solum numerus horarum quibus laborandum operariis est singulis hebdomadibus , sed etiam numerus annorum quibus in vita laborare debebunt erunt, ut otio optime merito frui possent, sensim augeretur. Quin immo, cum pollicitus esset se aucturum “potentiam (vel facultatem) emendi” operariorum, neque id efficere potuit, neque “inflationem pecuniae” impedire. Adde quod in rebus exteris se praebuit novum Fruticis catulum (post Antonii Blairi abitum) milites Gallos in Afganiam se missurum esse ad istum adjuvandum promittendo. Praeterea ejus privatae vitae eventa, cum, divortio subito facto cum sua uxore secunda
( quam coram diurnariis fastuose, die electionis, “suam curam unicam ” vocaverat), mox novam uxorem tertiam duxit, de qua, coram iisdem diurnariis, dixit : “Cum Carola res seria agitur !”, haec vitae privatae eventa, non sine ipsius permissu palam in publicum divulgata, majorem partem seniorum qui ei faverant valde offendisse feruntur. Denique illae mutationes, quas proponit scholis et studiorum universitatibus, a plerisque juvenum non probantur, qui fere cottidie in viis urbium Galliae, et imprimis Lutetiae, exprobrationem suam non sine tumultu demonstrant.
Dies atri ! Annus horribilis ! Anniversarius infaustus ! Utinam nobis liceret, tantum aliquot fabas nigras ex ore conjiciendo, domum nostram communem, Galliam, illo vetere ritu utentes, ab ista peste liberare !
Valete ad proximam hebdomadem.
Pastrix


Posté par Pastrix à 22:27 - Commentaires [5] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

04 mai 2008

Mensis Majus

Incepit tandem mensis Majus ! Post mensem Aprilem singulariter malignum, qui frigus, imbrem, nivem etiam, nobis fere singulis diebus attulit, verna tempestate frui tandem coepimus. Tempus profecto erat. Cottidie certe audimus viros meteorologiae peritos, omni occasione oblata, clamitare, maxima hominum culpa, temperaturam in toto terrarum orbe in dies calidiorem fieri, et hac de causa periculum humano generi imminere gravissimum, ne moles glaciatae in utroque polo adhuc rigentes aliquando liquefiant, adeo ut plurimae insulae et pleraeque urbes in litoribus sitae marium undis submergantur. Nos vero, eodem ipso tempore, de frigore querimur, et avide exspectamus dum tempestas mitior redeat, de futuro humani generis minime curantes. Qua in re, fateor, fortasse haud ita recte judicamus. ‘Quid ad nos’, inquimus, ‘si glacies polorum liquefiet. Ursorum phocarumque hoc interest, non nostra. Illi quidem viderint ! ‘. Sed interea diem carpamus, calore restituto fruamur, genio indulgeamus, vinum vel cervisiam frigidam, in sole recubantes, bibamus, ‘prosit’ invicem optato, avicularum cantu collaetemur. Quod vero ad nosmet ipsos pertinet, hoc vivendi modus cras desinet, nam redituri sumus ad Urbem, post ferias ruri exactas. Mihi quidem ipsi hoc minime molestum est, ut haud semel in diario hoc scripsi, nam vitam urbanam multo malo, quam rusticam, quanquam libenter fateor, interdum hanc non displicere, si non nimis diu patienda est….
Ergo ad proximam hebdomadem, optimi lectores et lectrices, optime valete.
Pastrix


Posté par Pastrix à 16:10 - Commentaires [3] - Rétroliens [0] - Permalien [#]



« Accueil  1