25 mai 2008
De Sabbato apud Romanos antiquos
Quoties lego illam satiram Horatianam, sale et urbanitate scatentem, quae his verbis incipit :
“ Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos”,
quoties, inquam, eam lego et ad eum locum venio, ubi Aristius, ‘male salsus’, Horatio sibi dicenti :
“Certe nescio quid secreto velle loqui te / aiebas mecum”
respondet :
“Memini bene, sed meliore / tempore dicam : hodie tricesima sabbata ; vin tu / curtis Judaeis oppedere ? ”,
valde miror quid in hunc locum attulerit mentionem sabbati. Judaeusne Aristius erat, ut sibi nefas videatur de ullo negotio, hoc die requieti dicato, cum Horatio loqui ? Minime, mea quidem sententia, nam, si esset, non ita contumeliose de curtis Judaeis ‘oppedendo’ locutus esset. An negotia quaedam habebat cum Judaeis agenda ? At sabbatum est reipsa dies quo negotia apud eos geri nefas est ! Ceterum quomodo vir Romanus quilibet scire poterat qui dies esset sabbatum ? Idem quidem quoque ad mentem occurrit legenti in Arte Amatoria Ovidium suadere juvenibus ut occasionem occupentur conveniendi puellas prope domus ubi aut cultores Adonidis aut Judaei congregantur, dicens :
“Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis / cultaque Judaeo septima sacra Syro.”
Ergo sabbatum notum cuilibet Romano fuisse videtur, quanquam non publice in fastis inscribebatur. Idem fortasse dicere licet de septimana, id est de spatio septem dierum, quorum cuique suum nomen erat, ut nunc apud nos. Nam haec nomina inveniuntur manu conscripta in muro quodam urbis Pompejorum sub titulo ‘Dies’ alia sub aliis, sic breviter exarata : ‘Sat / Sol / Lun / Mar / Mer / Iov / Ven. ‘, ubi animadvertimus primum diem vocari Sat(urni), ergo planetae Saturno dicatum, non Sab(batum), ut apud Judaeos. Et cur primus dies est hebdomadis ? Adde quod hoc scriptum est ante annum undeoctagesimum p.C.n. et manu verisimiliter non Christiana, quoniam apud Christianos primus dies erat primum Solis dies, ut apud Judaeos, deinde Lunae dies, post celebrationem diei Solis, Domino dicatae…
Quot mysteria in re quae tam simplex plerisque videri possit !
Valete, optimi lectores lectricesque, et favete nobis vestris commentariis, si habetis quos mittatis.
Pastrix