latine

journal de bord en latin.

27 avril 2008

Magister scholae et sacerdos


Jam bis audiveramus Caudicem laudantem partes quas agunt sacerdos et religio in educandis pueris, semel in Vaticano coram papam, et iterum in Arabia, coram principibus sectae Wahabitae, quae in religione Islamica una ex maxime fanaticis habetur. Nunc autem, in congressu cum diurnariis televisionis Gallicae, qui die Jovis proximo habebatur, opinionem suam etiam clarius explanavit, dicens haec : “ Magistri scholae est docere pueros officia civilia et res scholares, sacerdotis autem rabinive et cujuslibet (viri religiosi) docere eos significationem vitae ; hoc est enim quod vocatur laïcismus (vel laïcitas), scilicet hanc differentiam agnoscere…” In Vaticano quoque idem affirmaverat ministerium sacerdotis majoris momenti esse quam magistri sibi videri. Iste homo, qui palam jura matrimonii violavit , coram photographis in Aegypto cum pellice se exhibens, etiam antequam divortium (ab Ecclesia Catholica alioquin, ad quam ipse se pertinere affirmat, stricte prohibitum) cum uxore faceret, iste homo, inquam, ‘significationem vitae’ a viris religiosis in scholis doceri vult ? Quae est ejus ipsius vitae significatio, nisi semper plus potentiae, plus pecuniae, plus feminarum adipiscendi cupido ? Hancne ‘significationem’ cupit pueros in scholis inculcari ?
Sed fortasse, cum de ‘quolibet’ locutus est qui, praeter sacerdotem et rabini, ‘significationem vitae’ docere posset pueros, cogitabat quoque de viris ad ‘Ecclesiam Scientologicam’ pertinentibus, cujus satis studiosus esse videtur, nam unum de hujus sectae principibus, histrionem Tom Cruise, cum ipse administer rerum internarum erat, honorificissime in Galliam hospitem excepit et nescio quo titulo insigni ornavit . Adde quod ejus filius quoque in photographemate quodam juxta eumdem histrionem nuper se exhibuit. Quid plura ? Nonne solliciti esse jure possumus de sorte Galliae nostrae miseranda, quae in potestate talis viri versetur ?
Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem.
Pastrix

Posté par Pastrix à 15:12 - Commentaires [0] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

20 avril 2008

Feriae vernales

Feriae vernales

Regionem Lutetianam incolentibus (nam, in Gallia, cuique regioni suum feriarum tempus, ut deversoriorum possessores quam maximum lucri faciant) feriae vernales hodie incipiunt. Quae olim vocabantur feriae Paschales, sed propterea quod Pascha, ut est ab Ecclesia Catholica instituta, non tempore certo celebratur, sed ‘vagari’ solet, pro ratione singulorum annorum, a medio mense Marte ad extremum Aprilem, id quod annum scholarem quidem saepe perturbabat, abhinc aliquot annos decretum est ut ratio Paschae ipsius nulla posthac haberetur, sed feriae, quae inter secundum et tertium trimestre spatium anni scholaris interponi debent, fierent tempore quod aptissimum videretur unicuique regioni Gallicae. Ergo, ut ad propositum redeamus, hodie incipiunt feriae, quae nunc vernales vocantur (quanquam, apud nos quidem, ver nondum incepisse videtur) cum Pascha, apud Catholicos saltem, ante unum totum mensem celebrata sit. Nam apud Judaeos his ipsis diebus celebrari atque Papam Benedictum, dum Fruticem visitat, Synagogam quamdam adiisse Novi Eboraci audimus, ut Judaeis primariis pro hoc festo die gratularetur.
Has ferias ipse cum familia acturus sum ruri, in casula alpestri quam habemus prope Annecium in Sabaudia. Ii quidem qui hoc diarium jampridem legunt non ignorant quam vir urbanus sim, et quam me non alliciat cantus avicularum ‘mugitusque boum’ (Virg.G.II,470), et me multo malle in urbe, ac imprimis in 'Urbe', vitam agere, quam inter agros et agrestes. Sed quid faciam ? tempori cedendum est, et quod non potest mutari, fortiter patiendum . Utique aliquot dies ruri acti valetudini obesse nequeunt ! Ergo proximum nuntium mittam vobis, Mercurio (deo commercii et communicationis) juvante, ex casula mea, si quidem interrete assequi mihi licebit, tam longe a cultu civili remoto, et haud aliter atque Robinson ille in insula sua, derelicto, (hyperbolice, scilicet !)
Valete, optimi lectores et lectrices, et diem carpite
Pastrix


Posté par Pastrix à 15:09 - Commentaires [0] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

14 avril 2008

Libertas populorum

Libertas populorum

Post novissimum bellum mondanum, numerus civitatium (vel : civitatum) liberarum, in Europa, magnopere auctus est. Etenim, cum anno 1945, 25 (tantum !) civitates essent in Europa, scilicet ab occidente ad orientem, Lusitania, Hispania, Hibernia, Britannia, Batavia, Belgium, Luxemburgum, Gallia, Helvetia, Italia, Norvegia, Suetia, Finnia, Dania, Germania, Austria, Tzechoslovacia, Hungaria, Dacoromania Jugoslavia, Albania, Graecia, Bulgaria, Polonia, Foederatae Civitates Socialistae Sovieticae (F.C.S.S.), nunc addendae sunt in nostra nomenclatura 13 respublicae, (ex quibusdam civitatibus nuper discerptis distractae), scilicet Slovacia (de Tzechoslavacia distracta), Slovenia, Croatia, Bosnia, Nigromontium, Macedonia, Cosovia (omnes de Jugoslavia distractae, sola Serbia superstite), Lituania, Lettonia, Estonia, Ucraina, Bielorussia, Moldavia (omnes de FCSS distractae, Russia superstite) , ita ut 38 nunc numerentur. Et Juppiter solus novit claususne sit hodie hic numerus. . Nam haud rari supersunt etiam populi, qui, Kosoviae (quae est novissima civitas, quae sui juris esse agnota sit) exemplum sequi cupiunt, et, quanquam jam autonomia quadam fruuntur, ea non contenti, plus libertatis desiderant, ut Vascones, Catalonienses et alii in Hispania, Scoti in Britannia, et (quis scit ?) Flandri in Belgio … Videtur enim flare super capita populorum aura quaedam libertatis, quae, ut saepe commoda non pauca affert parti uni populi, ita nonnunquam tyrannicam se praebere erga partem minorem civitatis potest. Quod fere ubique accidit in terris ex quibus olim constabat Jugoslavia, ubi etiamnunc cives alienigenas opprimi et aliquando excludi a novis regiminibus saepe audimus. Ita ut haud procul absit quin putemus cives, qui minorem populi partem componebant in qualibet civitate ex diversis nationibus constante tutiores ab oppressione sibi videri potuisse , quam in his novis civitatibus minoribus, in quibus major pars populi, ad unam nationem pertinens, aegerrime alienigenas patitur in eadem terra una secum quiete vivere.
Nonne a majoribus nostris accepimus libertatem uniuscujusque finiri ubi incipit libertas alterius ?
Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem.
Pastrix

Posté par Pastrix à 17:52 - Commentaires [0] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

06 avril 2008

D

Ne mireris, carissime lector, litteram D pro titulo hujus diei inscriptam esse, scito hunc esse quingentesimum nuntium, in hoc diario editum, ex quo menti mihi occurrit hoc blogum Latinum per interrete divulgare. Hoc erat, nisi fallor, mense Septembri MMV. Quantum aquae postea, ut aiunt, sub pontibus fluit ! « Eheu fugaces, Postume, Postume,// labuntur anni , nec pietas moram // Rugis et instanti senectae // Afferet indomitaeque morti » Ita jam quondam querebatur lauriger Horatius de « tempore edaci rerum ». Sed tempus non solum destruit et diruit, sed quoque aedificat et exstruit. Ita hoc diario edendo, pro virili mea quidem parte, conatus sum novum nexum instruere inter linguae Latinae amatores, quibus, re vera, minime desunt tales nexus, inter quos haud quidem pauci sunt multo copiosiores atque multo disertiores quam hic meus. Sed in symphonia quoque, ubi tot instrumenta consonant et concinunt, etiam modestissima tibia,— dummodo ne dissona sit —, utiliter participare concentus harmoniam aliquando potest , haud secus quam sonantissimae tubae. Item in rerum natura nonne minima quaedam animalcula non minoris momenti ad vitam universam servandam esse docentur, quam portentosa animalia, ‘bacillum’ quam elephas ? Cuique suae partes ergo agendae sunt. Tantum spero musiculam meam non vanam existimari in concentu vocum altiorum quae, —Minerva juvante—, non desunt in Orbe Latino, cum in diariis propriis (quae ego cum voluptate lectitare soleo), tum in ephemeridibus magis publicis, sive interretialibus, sive chartaceis, quarum sum lector maxime assiduus, et studiosus amator.
Omnes Latinae linguae amantes valere quam optime jubeo.
Pastrix

Posté par Pastrix à 16:26 - Commentaires [4] - Rétroliens [0] - Permalien [#]



« Accueil  1