Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
27 avril 2008

Magister scholae et sacerdos

Jam bis audiveramus Caudicem laudantem partes quas agunt sacerdos et religio in educandis pueris, semel in Vaticano coram papam, et iterum in Arabia, coram principibus sectae Wahabitae, quae in religione Islamica una ex maxime fanaticis habetur. Nunc autem, in congressu cum diurnariis televisionis Gallicae, qui die Jovis proximo habebatur, opinionem suam etiam clarius explanavit, dicens haec : “ Magistri scholae est docere pueros officia civilia et res scholares, sacerdotis autem rabinive et cujuslibet (viri religiosi) docere eos significationem vitae ; hoc est enim quod vocatur laïcismus (vel laïcitas), scilicet hanc differentiam agnoscere…” In Vaticano quoque idem affirmaverat ministerium sacerdotis majoris momenti esse quam magistri sibi videri. Iste homo, qui palam jura matrimonii violavit , coram photographis in Aegypto cum pellice se exhibens, etiam antequam divortium (ab Ecclesia Catholica alioquin, ad quam ipse se pertinere affirmat, stricte prohibitum) cum uxore faceret, iste homo, inquam, ‘significationem vitae’ a viris religiosis in scholis doceri vult ? Quae est ejus ipsius vitae significatio, nisi semper plus potentiae, plus pecuniae, plus feminarum adipiscendi cupido ? Hancne ‘significationem’ cupit pueros in scholis inculcari ? Sed fortasse, cum de ‘quolibet’ locutus est qui, praeter sacerdotem et rabini, ‘significationem vitae’ docere posset pueros, cogitabat quoque de viris ad ‘Ecclesiam Scientologicam’ pertinentibus, cujus satis studiosus esse videtur, nam unum de hujus sectae principibus, histrionem Tom Cruise, cum ipse administer rerum internarum erat, honorificissime in Galliam hospitem excepit et nescio quo titulo insigni ornavit . Adde quod ejus filius quoque in photographemate quodam juxta eumdem histrionem nuper se exhibuit. Quid plura ? Nonne solliciti esse jure possumus de sorte Galliae nostrae miseranda, quae in potestate talis viri versetur ? Valete, optimi lectores lectricesque, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
latine
Publicité
Publicité