Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
20 avril 2008

Feriae vernales

Feriae vernales Regionem Lutetianam incolentibus (nam, in Gallia, cuique regioni suum feriarum tempus, ut deversoriorum possessores quam maximum lucri faciant) feriae vernales hodie incipiunt. Quae olim vocabantur feriae Paschales, sed propterea quod Pascha, ut est ab Ecclesia Catholica instituta, non tempore certo celebratur, sed ‘vagari’ solet, pro ratione singulorum annorum, a medio mense Marte ad extremum Aprilem, id quod annum scholarem quidem saepe perturbabat, abhinc aliquot annos decretum est ut ratio Paschae ipsius nulla posthac haberetur, sed feriae, quae inter secundum et tertium trimestre spatium anni scholaris interponi debent, fierent tempore quod aptissimum videretur unicuique regioni Gallicae. Ergo, ut ad propositum redeamus, hodie incipiunt feriae, quae nunc vernales vocantur (quanquam, apud nos quidem, ver nondum incepisse videtur) cum Pascha, apud Catholicos saltem, ante unum totum mensem celebrata sit. Nam apud Judaeos his ipsis diebus celebrari atque Papam Benedictum, dum Fruticem visitat, Synagogam quamdam adiisse Novi Eboraci audimus, ut Judaeis primariis pro hoc festo die gratularetur. Has ferias ipse cum familia acturus sum ruri, in casula alpestri quam habemus prope Annecium in Sabaudia. Ii quidem qui hoc diarium jampridem legunt non ignorant quam vir urbanus sim, et quam me non alliciat cantus avicularum ‘mugitusque boum’ (Virg.G.II,470), et me multo malle in urbe, ac imprimis in 'Urbe', vitam agere, quam inter agros et agrestes. Sed quid faciam ? tempori cedendum est, et quod non potest mutari, fortiter patiendum . Utique aliquot dies ruri acti valetudini obesse nequeunt ! Ergo proximum nuntium mittam vobis, Mercurio (deo commercii et communicationis) juvante, ex casula mea, si quidem interrete assequi mihi licebit, tam longe a cultu civili remoto, et haud aliter atque Robinson ille in insula sua, derelicto, (hyperbolice, scilicet !) Valete, optimi lectores et lectrices, et diem carpite Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
L
Quem tu nimis urbanus es nisi casulam alpestrem inhabitare concupiscis! Atque utinam concupiscas! Ut tot tantisque dotibus in Pedementana regione (optimum merum abundat) sitae villulae nostrae maxima commendatio ex tuo contubernio accedat. <br /> (C. Plini Caecili Secundi Epistulae)<br /> <br /> Vale
latine
Publicité
Publicité