Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
6 avril 2008

D

Ne mireris, carissime lector, litteram D pro titulo hujus diei inscriptam esse, scito hunc esse quingentesimum nuntium, in hoc diario editum, ex quo menti mihi occurrit hoc blogum Latinum per interrete divulgare. Hoc erat, nisi fallor, mense Septembri MMV. Quantum aquae postea, ut aiunt, sub pontibus fluit ! « Eheu fugaces, Postume, Postume,// labuntur anni , nec pietas moram // Rugis et instanti senectae // Afferet indomitaeque morti » Ita jam quondam querebatur lauriger Horatius de « tempore edaci rerum ». Sed tempus non solum destruit et diruit, sed quoque aedificat et exstruit. Ita hoc diario edendo, pro virili mea quidem parte, conatus sum novum nexum instruere inter linguae Latinae amatores, quibus, re vera, minime desunt tales nexus, inter quos haud quidem pauci sunt multo copiosiores atque multo disertiores quam hic meus. Sed in symphonia quoque, ubi tot instrumenta consonant et concinunt, etiam modestissima tibia,— dummodo ne dissona sit —, utiliter participare concentus harmoniam aliquando potest , haud secus quam sonantissimae tubae. Item in rerum natura nonne minima quaedam animalcula non minoris momenti ad vitam universam servandam esse docentur, quam portentosa animalia, ‘bacillum’ quam elephas ? Cuique suae partes ergo agendae sunt. Tantum spero musiculam meam non vanam existimari in concentu vocum altiorum quae, —Minerva juvante—, non desunt in Orbe Latino, cum in diariis propriis (quae ego cum voluptate lectitare soleo), tum in ephemeridibus magis publicis, sive interretialibus, sive chartaceis, quarum sum lector maxime assiduus, et studiosus amator. Omnes Latinae linguae amantes valere quam optime jubeo. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
A
Optime Pastrix, quid adhibere potero ?<br /> "D repetita placent !"
I
Perseverantiam tuam laudo. Legere nuntios tuos semper mihi placet. Beneficio tuo, sermonis latini novam faciem aspexi. Ego profecto, olim, male difficulterque linguam mortuam didici. Nunquam antehac agitaveram in mente quondam latine scribere. (Tametsi id haud facile ago). <br /> Utinam magistri utantur methodo quae permittat ut discipuli valeant linguam latinam adhibere vivam.
T
Utinam hoc D non aliud sit nisi minima tuorum nuntiorum pars! Tuorum, nostrorumque qui fruimur.
N
Tibi gratulor, Pastrix, non solum quia quingentesimum scripsisti nuntium tuum, sed potius quia diserte facunde iucunde scribens quingenties nobis omnibus gaudium attulisti. Macte virtute!
latine
Publicité
Publicité