latine

journal de bord en latin.

30 mars 2008

Dulce bellum

" Dulce bellum inexpertis ”, est adagium optime notum, ab Erasmo prolatum, quod commode mihi in mentem venit, cum Caudicem audii Anglis et Americanis pollicitum esse se (se ipsum, suo arbitrio !) milites Gallos mille submissurum in Afghaniam, qui copiis jam illic bellum gerentibus adjumento essent ad subigendos ejus terrae incolas imperio Americano. Et hoc, ut NEMO noster rectissime in nuntio suo novissimo admonuit, antequam de hac re certiores faceret ( nedum consuleret !) cives suos eorumque legatos, quasi omnia, etiam jus mortis et vitae, belli et pacis, ex sua ipsius voluntate tantum penderet. Nondum promisit se missurum copias in Mesopotamiam, sed non est dubium quin id facturum sit si in locum Fruticis successerit ille quem nuper in Palatio Elyseo hospitem gratissimum accepit, merito appellatum Filium Caini (miseros nos qui filli Abelis sumus !) .. Fortasse etiam eidem pollicitus est se bellum gessurum cum Persia quoque, si id a se peteretur ? Manifestum est Caudicem fideliorem se praebere suis amicis in bellis gerendis, quam solet conjugibus suis in matrimonio ! Sed qualis contemptus populi ! Suntne nobis omnia ferenda ?
Nobis tamen gaudendum est : praesidem habebamus (et qualem !), nunc habemus (Fruticis instar) ducem exercituum, immo imperatorem. « Porro, milites ! Animose pugnatote pro Napoleone Parvo et imperatrice Carola Magna !. Et si moriemini, scitote vos vitas vestras devovisse A.M.D.G (id est : ad majorem dementis gloriam) »
" Dulce bellum inexpertis " Certe, sed etiam dulcius duci domi quiete manenti !
Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem.
Pastrix


Posté par Pastrix à 16:04 - Commentaires [0] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

23 mars 2008

"Victi vicimus" sive de Methodo Coué

Hanc sententiam inopinatam (quae quasi paradoxon quoddam sonat) profert servus quispiam in comoedia Plautina, quae Casina inscribitur. Principes nostri, Caudice praeeunte, etsi nunquam Plautum legerunt, et de eo, credo, vix audierunt, servum Plautinum imitati sunt, post electiones regionales quae in Gallia proxima hebdomade habitae sunt. In quibus permulti urbium praefecti quibus ipsi favebant victi sunt, cum in eorum locum succederent homines partium sinistrarum fautores. « Nihil refert » dixerunt aulici et turiferi Caudicis. « Haec non est victoria adversariorum nostrorum, neque inde intellegendum est cives omnino respuere mutationes quas Reipublicae efficere in animo habemus, at contra, pro sua prudentia, affirmare clara voce voluisse sibi videri nos nimis morari eas conficere. Ut igitur iis satisfaciamus, nobis pergendum est eadem via , immo citatiore gradu » Quae versutia ! Et quam distorta interpretatio vocis populi ! Vix inventus est unus aut alter eorum qui victi sunt, qui fateri auderetur se repulsam manifestam accepisse, et, voce submissa, rei culpam conferre in virum istum (cujus nomen non proferebatur) cujus modus vivendi et negotia sua amatoria impudenter gerendi populi partem, imprimis cives seniores, sui alioquin fautores, temere offenderat….
« Victi vicimus » tamen illud, potius quam a Plauto, mutuati esse hi viri mihi videntur a methodo quae a doctore pharmacopola nomine Aemilio Coué inventa est. Ille doctor enim, quem Americani « mercatorem felicitatis » postea cognominarunt, quodam die, cum homo morosus eum persaepe obtunderet, ab eo petendo medicamentum ad curandum morbum quem Aemilius noster non verum, sed ab eo prorsus fictum existimabat, denique tandem ei praescripsit, quasi esset remedium mali, ut assidue biberet potionem quae revera nihil erat nisi aqua distillata, ut aiunt. Verum aliquot post diebus rediit homo ad pharmacopolam gratias ei agens infinitas quod potionis illius beneficio valetudinem suam omnino recuperasset . Postea illud genus medicamenti quo corpus hominis aegri sanatur, per deceptionem animi, ut ita dicam, nomine Latino « placebo » appellatum est.Videlicet methodus Coué non solum in medicina commodissime usurpatur, sed etiam in rebus politicis, ut vidimus, cum candidati victi se vicisse proclamant, sibi impudenter gratulantes quasi nullam prorsus repulsam accepissent…
Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem
Pastrix

Posté par Pastrix à 13:14 - Commentaires [4] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

16 mars 2008

Jus expellendi

A crastino die , in Gallia, incipiet anni tempus quo possessoribus domorum expellere licebit « manu militari », id est astyphylacibus adjuvantibus, inquilinos qui habitationis mercedem debitam sibi non solverunt. Quod in legum codice nuncupatur « jus expellendi ». Cur a crastino die ? Quia, hiemali tempore, per legem quam « humaniorem » legumlatores videri voluerunt, miseros expelli e domibus in vias non licet. Gratiae agantur iis pro humanitate ! Sed quid si cras, ut nuntiant meteorologici, temperatura decem gradibus diminuetur ? Quidnam refert ? Nonne necesse est leges exsequi temporibus statutis ? Quid fieret de Republica si legum exsecutio ex temperatura penderet ? An anarchiam mavultis ? Ut indulgentia quaedam non recusanda esse videtur interdum erga divites qui quidem paululum dolo malo fiscum publicum fraudant, sed alioquin opibus suis aliquo modo Reipublicae prosunt, ita severitas salutaris exercenda est erga pauperes qui non solum civitati parum utiles se praebent, cum vectigalia nulla vel minima solvant, sed etiam societati, quae eos adjuvare debet, oneri minime levi persaepe sunt. Expelluntur e domibus in vias ? Quid ad nos ? Immo quid cessamus eos e terra nostra ipsa expellere ? « Similis simili gaudet », ut aiunt. Cur ergo pauperes nostros ad terrras, ubi cum similibus convenirent et conviverent, non mitteremus ? Istae terrae, inquies, jam oppletae hominibus sunt, quomodo iis etiam alii adjungi possit ? Si adest voluntas, nihil non fieri potest. Atque memento pauperibus non opus esse tantum spatii quam divitibus ! Etiam in Gallia non rarum est invenire familias numerosas in locis exiguis habitantes, ubi tu solus vivere nolles… Ergo vivat jus expellendi ! Pauperes omnium terrarum congregamini !… sed procul a nobis !… Amen.
Valete, optimi lectores et lectrices, ad proximam hebdomadem
Pastrix


Posté par Pastrix à 15:01 - Commentaires [0] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

09 mars 2008

De terrore

De terrore

Ex die quo superbas Novi Eboraci turres deruit grex tromocratarum audacissimus aëroplanis vectorum, anno bis millesimo primo, non desiit in auribus nostris sonare verbum “terror” et ex eo fluentia alia vocabula, ut “ terrorismus ”,“ terrorista”, “contraterrorismus” et cetera. Hic uti mihi non placet verbis ex Graeco ductis ( tromocratia, tromocratistae, etc.), quanquam jampridem adhiberi solent in novo sermone Latino, quia, Graeca excepta, in omnibus fere linguis, de terroristis cottidie et de terrorismo auditur ita ut nemo sit in planeta toto qui ignorare possit quid hae voces significent. Sed memoratu dignum est hoc verbum, in significatione quae ei nunc dari solet, originem suam demum a Germanis habere, alterius belli mundani tempore, cum Galliam opprimebant et contra se violentia sua resistentiam acerrimam excitaverant, cujus fautores, nomine quod probrosum volebant, “terroristas” Germanice appellare coeperunt. In Gallico enim sermone antea hoc verbum nullam habebat significationem nisi historicam, nam hoc nomine ab adversariis Maximae Rerum Eversionis soli appellabantur ii qui Maximiliano Robespierre faverant. Postea hoc verbum in lexicis penitus latebat, donec Germani id ad vitam revocarunt, ut diximus, ad notandos infamia eos quos Galli Patriae amantes vocabant….Nunc autem sub imperio Americanorum vox terroristae singulariter cadere solet in eos qui dominatui eorum armis adversantur, non in eos qui eorum fideles socios se praebent, etiamsi ejusdem generis scelera committunt. Exempli gratia, rebelles Columbiani terroristae vocantur, at non ii qui “paramilitares” dicuntur, qui tamen non pauciorum scelerum quam priores rei sunt. Item Palaestinienses qui occupationi militari resistere armis humilibus conantur de “terrorismo” accusantur, dum Israheliani, qui armis suis modernis multo plures homines, inter quos mulieres, pueri, infantes, in terra sibi aliena, fere cottidie interficiunt, tantum dicuntur se jure defendere. Nomina scilicet innocua non sunt ! Et interdum prodesse potest ea permutare, ut liqueat quantum cum re non congruant !
Valete, optimi lectores lectricesque, et commentariis vestris nobis favete…
Pastrix


Posté par Pastrix à 15:45 - Commentaires [3] - Rétroliens [0] - Permalien [#]



« Accueil  1