latine

journal de bord en latin.

28 janvier 2008

De Sarcozo (Parodia Catulliana)

Sarcozus iste, quem videtis, hospites,
Ait fuisse praesidum celerrimus,
Neque ullius volantis impetum viri
Nequire praeterire, sive Moscuam
Opus foret volare, sive Cahirum
Et hoc negat minacis Indici Maris
Negare litus, insulamque Melitam
Oeamque nobilem, aridamque Libyam,
Atlanticum fretum, trucemve Fruticem.
At iste, post Sarcozus, antea fuit
Hunniscus in Aquinco filius,
« Gallorum sanguinis vestigii nihil,
Ait Sarcozus, in venis meis, nihil,
Neque in venis earum quas amo.
Ibericam dimisi, Italicam ardeo.
Volare me juvat sicut fucus quidam
Circa alvearium, reginam persequens.
Nunquam resido, semper ardor me tenet
Amoris et cupidinis novissimae,
Juvate me, Venus Puerque penniger
Quibus dicare tempus omne malui
Quam Publicae Rei de qua curo NIHIL »

Pastrix

Posté par Pastrix à 11:32 - Commentaires [7] - Rétroliens [0] - Permalien [#]

Commentaires

erratum

versu undecimo, pro IN legite, quaeso, EX. Gratias

Posté par Pastrix, 28 janvier 2008 à 12:26

"Catalepton" nominor: nescio quomodo tuam istam parodiam admirari non possim, qua Vergilianam Catulli imitationem imitaris ("Sabinus ille quem uidetis hospites...").
Vndecimus tamen et quartusdecimus uersus duabus syllabis mihi carere uidentur.

Posté par Catalepton, 02 février 2008 à 09:49

Recte mones

Rectissime mones, optime Catalepton. Duo versus quos notasti manifeste claudicant.... Prior corrigi potest et legi: "Hunniscus ortus ex Aquinco filius" Alter autem: "Neque in venis earum quas desidero". Mihi etiam fatendum est in multis versibus syllabas breves aut longas in rectum locum non semper cadere..
Ignoscite fatenti...

Posté par Pastrix, 02 février 2008 à 11:11

Felicissimi Francogalli!

Vobis gratulor de vestro caudice in matriminio venusta cum cantatrice coniuncto, et tam cito coniuncto ut vix fuisset necesse tuo praesidi soli vestro in Elysio pernoctare. Quod omnes sciunt eo fortius diutissii matrimonii vincula in fornace (vel fornice?) amoris fabricari quo ardentius cupiditate flagrent amatores, in nullum dubium potest vocari quin tres menses satis fuerit Caudici Carlaeque, amatoribus flagrantissimis, ut hoc matrimonium tertium per saecula permaneat! Et quis melius quam Carla de matrimonio compertum habet, quippe quae nuperrime dixerit se interdum esse μονογαμικήν, ut aiunt Graeci, sed illi statui anteponere πολυγαμίαν et πολυανδρίαν!
Vivant Caudex Benedictus et Carla Bruni-Tedeschi-Sarkozy, pater patriae et socrus hodierna!

Posté par Nemo, 02 février 2008 à 20:36

Heu! Legatis quaeso "fuerint" pro "fuerit" in media paragrapho. Gaudium meam mentem et unam litteram mihi abstulit.

Posté par Nemo, 02 février 2008 à 20:41

Nec, ut apparet, scivi novercam distare a socru.

Posté par Nemo, 02 février 2008 à 22:00

Lepidissimos hos uersus non poteram non proferre.

Posté par Catalepton, 03 février 2008 à 00:35

Poster un commentaire







Rétroliens

URL pour faire un rétrolien vers ce message :
http://www.canalblog.com/cf/fe/tb/?bid=69475&pid=7727482

Liens vers des weblogs qui référencent ce message :