Canalblog
Editer l'article Suivre ce blog Administration + Créer mon blog
Publicité
latine
13 janvier 2008

Silentium aureum

Duae obsides, rebellium Columbianorum captivae, denique liberatae sunt, Praesidis Venetiolae opera interposita. Perlongum et perdifficile opus ! Quoties nuntiabatur omnia parata esse, ut duae mulieres libertati redderentur ! quot longi dies praeterierunt, dum duo helicoptera et aëroplanum in medio "nusquam" (ut aiunt) in exspectatione tenebantur ! Nunc enim Columbiae Praeses illud negotium se probare, nunc idem improbare dicebat. Rebelles vero ipsi modo hanc condicionem, modo illam, proponebant aut requirebant. Huc addebatur quaestio ad filiolum unius ex obsidibus pertinens, quem nemo certe norat num adhuc cum matre versaretur, an ad alterum hospitium abductus esset. Hic puellus enim in custodia natus erat ex milite quodam rebelli, qui cum obside quam custodiebat concubuerat, amore mutuo impulsus an vi usus incertum est. Quoquo modo res se habet, vehementer cupiebat mater ejusque ipsius mater (puelli avia) filiolum suum secum libertati reddi, sed protinus nesciebatur ubi is versaretur; qua de causa, inter alias, tempus liberationis semper diem ex die ducebatur. Denique tandem nuntiatum est puerulum in optima condicione esse et in hospitio publico certo servari, atque a matre et avia brevi recuperaturum iri. Ita finitum est illud negotium difficillimum, beneficio Hugonis Chavez, praesidis Venetiolae, qui, ut gratiae agerentur rebellibus pro eorum benignitate, et quo ab iis facilius impetraretur liberatio ceterorum obsidium, a "Communitate Internationali" (ut aiunt) petere non cessat, ut factio rebellium Columbianorum ex indice societatum tromocraticarum oblitteraretur. Sed frustra, ut videtur. Nam interea ambae obsides nuper liberatae coram diurnariis fuse lateque denuntiarunt miserrimas condiciones in quibus in custodia vixerunt, et quibus acerbissimis cruciatibus ipsae et earum socii a rebellibus affecti essent. Num talibus denuntiationibus sperant incitari posse ereptores ad liberandos obsides qui in custodia adhuc servantur, an, potius, ad se praebendos etiam duriores et ferociores erga eos ? Nonne satius erat aliquantum temporis silere, et Hugonem Chavez pati ut experiri pergat quomodo efficiat ut liberentur alii obsides ? Nonne hic est morbus ubique vulgatus, silentium aureum servare non posse, et res quas potius erat prudenter velare, saepe tantum se ostentandi causa, aliquando non sine aliorum periculo, publice ac temere divulgare ? Valete, omnes lectrices lectoresque, ad proximam hebdomadem. Pastrix
Publicité
Publicité
Commentaires
I
Rebellium Colombianorum saevitia jamdiu nota est. Itaque obsidum liberatarum denuntiatio non est rerum opertarum patefactio. Marulanda (rebellium dux), certe,"Robin Hood" non est et leges suas per vim imponere quaerit.

Interim, non solum obsides rapti sed etiam infima plebs rustica, inter justum exercitum militesque rebelles interclusa, injurias belli patitur.

Colombia tamen non est tantummodo regio per vim turbata. Latrones et sicarii videlicet in urbibus adsunt, sed populus bonus et laboriosus quoque adest.

Ego, feliciter, in provinciae Antioquiae capite, Medellin nomine, sex annos habitavi.(Antioqueni "veris urbem aeterni" eam nominant.)

Utinam incolarum comitatem, locorum tropicorum amoenitatem, arbores et stirpes quae terra gignit, avium colores rutilantes et...imbres magnas describere possim! Infeliciter, scriptor non sum, sed opera scriptorum Colombianorum egregiorum, exempli causa Jorge Isaacs, Manuel Mejia Vallejo, Garcia Marquéz et alios multos leger potestis.
latine
Publicité
Publicité